A26815:1286
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Et ab illis quidem vicissim reddebantur paria, commeantibus perpetuo literis, quae cum caeteras familiaritates, tum creberrime commendationes advehebant, & novos amicos. Hos noster facillimo congressu recipiebat, lautioribus officia cujuscunque generis, caeteris, & quorum tenuitas tamen bonae mentis soror esset, etiam beneficia diffundens. Etenim Gruteri imaginem, qualem salutantibus aut clientibus ostendit, quoties comitas exercenda fuit, aut beneficentia, si quis cupiet intueri, hujus ego votum in autumnum distulerim. Illic videbit arborum felices copias, verecundos pomorum vultus, mustulentas vinearum gratitudines, totam spem any in effectu, & in eadem facie Gruterum. Erat illi prompta humanitas, sed cum fructu magis, quam cum flore: non nimium vernabat luxurie promissorum, nec foecunditatem mentiebatur speciosis dictis, nec bonus illi Aprilis finiebatur in malum Octobrem. Sicut enim arbores quaedam,⟨p. 550⟩ Cum Sol egelidos refert tepores, effusissime florent, sed nimis caducis; Ita quidam homines sine modo blandiuntur, & totum officium consumunt in verbis. Nondum been dixerim, qualis in hac part fuerit Gruterus, nisi pinxero aliquem, qualis Gruterus non fuit. Introducam hominem ornamentis non Gruterianis; Atque ecce, incedens arridet è longinquo, & illecebrosissima vultus suavitate gratiosus jam dextra capiti ablatum pileum sinistrae commendat; jam vacuam manum ori suo, mox calceo nostro admovet, & toto vertice descendit ad alienum genus, non resurrecturus, nisi scitissima pedum inquietudine, & salutation prodigiosa, nullo consensu animi peracta, Domine, inquit, nihil superest fortunae, aut ad honorem, aut ad felicitatem meam augendam, postquam me dignata est tanta benevolentia, ut bic adspectus tuus in meum conspectum, ego in alloquium & complexum, vel potius in possessionem tuam, si tanti sum, venirem. Gratulor tibi de valetudine tua, qua mea geminatur, & preces devotissimas precor, ut proprium hoc tibi munus esse velit, qui tibi semel tribuit, quod semper mereris. Et cum justum sit omnes illi servire, quem Deus amat, obsecro te, ne desiderium meum flagrantissimum repudies, ut esse possim inter illos, qui à te mandata accipiunt. Odi enim meam libertatem, postquam scio, quam gloriosum mihi sit futurum tibi servire.
Et ab illis quidem vicissim reddebantur paria, commeantibus perpetuo literis, quae cum caeteras familiaritates, tum creberrime commendationes advehebant, & novos amicos. Hos noster facillimo congressu recipiebat, lautioribus officia cujuscunque generis, caeteris, & quorum tenuitas tamen bonae mentis soror esset, etiam beneficia diffundens. Etenim Gruteri imaginem, qualem salutantibus aut clientibus ostendit, quoties comitas exercenda fuit, aut beneficentia, si quis cupiet intueri, hujus ego votum in autumnum distulerim. Illic videbit arborum felices copias, verecundos pomorum vultus, mustulentas vinearum gratitudines, totam spem anni in effectu, & in eadem facie Gruterum. Erat illi prompta humanitas, sed cum fructu magis, quam cum flore: non nimium vernabat luxurie promissorum, nec foecunditatem mentiebatur speciosis dictis, nec bonus illi Aprilis finiebatur in malum Octobrem. Sicut enim arbores quaedam,