A26815:1299
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
si quidem benignitate coelesti cum […] […], cui illa faverit indigno, nec […] • ere, cum coepisset […] ⟨p. 557⟩Nullum enim tantum malum sibi obvenisse, in quo non infuerit tantantundem boni, ipsamque magnitudinem gratiae divinae, sive qua suum opus totum egit, sive qua poenae opus temperavit, malis prope delevisse suum nomen multum denique restare, ut Deus clementiae & justitiae rations faciat aequales. Summi solatij loco apud se stare illud, quod noverit manum percutientis, quod sciat se vapulare à Deo. Nam & probos liberos humaniter far, si caedantur à parentibus; semper minorem videri dolorem, quem faciat bonus & nobis profuturus animus. Mortem ipsam non formidabat ignaviter, nec trepide circumspiciebat, qua venire posset illud, quod omnibus venit, & per omnia venit itinera. Quicquid enim adspicimus supra, infra, circa nos, aut mortale est. aut mortiferum, neque mors tela sua anxie disponit, sed ubique invenit. Extra mundum nempe fugiendum est, si velis hanc effugere, & tamen extra mundum non itur nisi per hanc portam. Pertinet huc illa Gruteri responsio, quam super habitatione sua percontatori cuidam dederat Heidelbergae. Cum enim principio, nondum proprium larem nactus, domum incoleret annosam, multa carry ac specie nutantis vitiosiora quidem noster correxit, immissis novis tignis, sed nondum desierant cum interrogare quidam curios•, ecquid tam putridis aedibus vitam crederet, nec timeret ruinam ab illa trabium senecta? Quibus ille tandem respondit, Nullam videri mortem magis extra sensum doloris, quam illam, quae contingeret aedificij illapsu. Atque hoc est illud dictum quod nonnullorum sermonibus in Aulam, & ad aures Principis relatum, cum risu exceptum est, quia faceti illi rem ita narraverant, quasi Gruterus dixisset, ideo see delegisse domum hanc male affectum, ut esset, ubi commodius moreretur. Sed bene Grutero vertit, quod optimus Princeps noluit huic fabulae prius fidem adhibere, quam Gruterus epulis. Ad quas cum vocatu Principis accessisset, jussus est praecipuus ex Aulae Praefectis elicere ex Grutero, an illud de domo sua mirum dictum agnosceret, negavit Gruterus suum esse illo intellectu ridiculo, quo Principi fuerit recitatum, negavit tamen ita, ut simul alios absolveret mendacio, simul genuinum dictum suum vindicaret à falsa interpretation.
si quidem benignitate coelesti cum 〈…〉 〈…〉, cui illa faverit indigno, nec ere, cum coepisset