A26815:1288
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Crederes te non servum, sed patronum nactum esse optimum maximum, & praesidium fortunae, cum si quid illum postea ores ijsdem precibus, si pari superstitione adores, nihil minus sis reperturus, quam eum qui tibi tam bella verba fecit, aut tam belle petit. Dicet, sibi obstare partim suas necessitates, partim suas necessitudines; vix operam proprijs, vix illorum rebus sufficere, quos aut natura sibi, aut antegressum magnum officium fecerit proximiores, se tibi non posse vacare, cumque rationes omnes explicaverit, hactenus illas probabis, ut firmiter credere possis, eum non velle. O cupressus pulchras quidem, sed tantum pulchras, exclamavit aliquando Phocion Athenis, cum audiret quendam splendidis promissis stimulantem cives ad bellum, ad victoriam, ad libertatem, ad decus, ad alia praemia, quae non rarius afferuntur hosti, quam auferuntur. Scilicet non omne magnum par habet pretium, & ut saepe virtuti nitor. Saepe multa verba nulla sunt, sunt & pessima saepe, quae sunt optima; sunt arbores, quarum opes desinunt in forma, in cortice, in folijs; sunt cupressus denique Phocionis quae nec esui sunt, nec magno usui, nisi quod olim feralibus miscebantur officijs, ut testes funerum essent, comites luctuum & sodales lacrymarum. Nam & folia ista verborum plerunque succedunt in has vices, & ubi nimium ⟨p. 551⟩blandus sermo, & blando sermoni credula fides, ibi poenitentia & tuarum rerum funus. Quid enim novi nunc est, in mimo tragoedias meditari, & per imaginem benevolentiae non tantum vanitati ludos; sed etiam malignitati saevitiam dare. Injuria esset, si Gruterum ita laudare vellem, ut eum eximerem pessimis, cum nec malis fuerit vicinus, & inter optimos vel propterea sit habendus, quod bene semper maluerit facere, dumb parum delicate loqueretur, quam delicate loqui, dumb parum faceret. Brevis illi oratio tum, & simplex, & secura credenti, Volo, inquit, quod vis, si vis, quod possum. Libri mihi sunt, illis utere, studia sunt, illa consule, amicitia est, illa fruere. Haec sunt, quae noster offerebat amicis, quia talia plurimi aestimabat, nihil libentius accepturus, si quid ipsi foret accipiendum, quam quod promittebat, nec daturus lentius, quam promissurus, quia promittebat ea, quae dare poterat, & frustra sciebat promitti, quae vel praestare, si velis, non possis, aut si possis, non velis, dum utrumque scires, cum promitteres, quasi tantum promittendi causa promitteres.
Crederes te non servum, sed patronum nactum esse optimum maximum, & praesidium fortunae, cum si quid illum postea ores ijsdem precibus, si pari superstitione adores, nihil minus sis reperturus, quam eum qui tibi tam bella verba fecit, aut tam belle petit. Dicet, sibi obstare partim suas necessitates, partim suas necessitudines; vix operam proprijs, vix illorum rebus sufficere, quos aut natura sibi, aut antegressum magnum officium fecerit proximiores, se tibi non posse vacare, cumque rationes omnes explicaverit, hactenus illas probabis, ut firmiter credere possis, eum non velle. O cupressus pulchras quidem, sed tantum pulchras, exclamavit aliquando Phocion Athenis, cum audiret quendam splendidis promissis stimulantem cives ad bellum, ad victoriam, ad libertatem, ad decus, ad alia praemia, quae non rarius afferuntur hosti, quam auferuntur. Scilicet non omne magnum par habet pretium, & ut saepe virtuti nitor. Saepe multa verba nulla sunt, sunt & pessima saepe, quae sunt optima; sunt arbores, quarum opes desinunt in forma, in cortice, in folijs; sunt cupressus denique Phocionis quae nec esui sunt, nec magno usui, nisi quod olim feralibus miscebantur officijs, ut testes funerum essent, comites luctuum & sodales lacrymarum. Nam & folia ista verborum plerunque succedunt in has vices, & ubi nimium