A26815:1275
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Expressit ille quidem in his animum Diogenis; sed eundem sapienter temperavit; non poculum, non catinum, non argentum abjecit, sed quicquid etiam non nisi abjiciendo bonum fieri poterat, quasi malum damnavit negligendo: Pauperem non dixisses, quia facultates ipsi erant privatae, animus regalis; non avarum, quia fruebatur eo quod habebat, non habere studebat, quo non frucretur, non profusum, quia sic vivebat, ut vivere, sic dabat, ut dare posset, & tamen utrumque faciebat ita, ut magis benignus, quam medius esset, omnibus impensis facilius ignoturus, quam temporis, quod tum pess•me locari putabat, quoties non optimis locaretur. Ideo convivia non faciebat imperitis, sed copiam sui apud doctos saepe, si quid & illic proficere posset: ocium nullum sibi indulgebat, nisi cum valetudini feriaretur. Jus didicit, ut seiret, non ut litibus commodaret, sat Advocatorum ratus, si minus esset, satis etiam interpretationum, si minus Interpretum esset. Ipse enim quietem malebat, & vitam à certaminibus, ab invidia & avaritia remotam, ubi doctrina esset infinita, cupiditatum modus finitus. Ei cum aliquando non nemo ex co genere hominum, qui Principum quaesturas exercent, & nonnunquam suum quaesium, inter conviviales sermones diceret; Satius mihi ducerem mori, quam Gruteri libris literis & syllabis, studium Criticum suggillans, immori; r•spondit Gruterus; & ego mallem sublimis mori, quam ad felicit •tem tuam damnari, ut quotidie argentum & vitam teram, ut ad calculum sedeam, & colligendis, numerandis, seribendis, condendis, promendis, locandis, foenerandis peeu•ijs aevum impendam. Sapientibus enim & Gruteris res illiberalis habetu• in divi•ijs suas curas, in curis vigilias, in vigilijs noctes, in noctibus vero dies vexare. Vix autem è millibus unum reperias, cui divitiae sint sive suae, sive alic•ae, quin ille sit divitiarum, quin ille amicum potius sit perdi••rus, quam nummum, nusquam liber à metu, vel Gallinaceum suum suspectans, si curiosius fodiat, quasi & ille scrutaretur, ubi d• minus condidisset aurum. Quae miseria, si haec talis non est miseria, totum amittere fructum vitae, ut quaeras v•l augeas rem nunquam tibi certam, filijs incertiorem, filiorum filijs incertissimam, qua saepe non tam locupletas, quam facis Nepotes, dives in area, pauper animo, mortuus ante mortem, post mortem derisus?