A26815:1290
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Alatus erat, quia supra sordes volabat humanas: alatus erat quia per liquidum aera ferebatur pennis gloriae: alatus arat, quia celerrimo cursu totum orbem, totam antiquitatem, tota sapientiae latifundia peragrabat. Erat & caecus, sed ita, ut justitia pingitur, dum fortunam non spectabat oculis, sed animo virtutem; caecus iterum, quia pauperi aeque amicus ac diviti, amicior semper illis, quorum opes essent in animo, ut ipsi lumen. Hoc enim est in caecitate ⟨p. 562⟩esse perspicacem, & in perspicacitate esse caecum, dum non tam utimur judicio oculi, quam oculo judicij. Erat & pharetratus, sed illa pharetra, unde sapientes, non ut ille apud Diogenem puer, ex vagina eburnea gladium plumbeum, sed sententiarum spicula aurea depromunt. Erat sagittarius, sed longe melior & justior, quam Cambyses, qui patre spectante filij pectus, trajecit: noster figebat, cum non laederet, sanabat cum sauciaret, vulnus faciebat, sed qua solus intraret. Incendiarius denique, sed ad honestatem, ad gloriam, ad laudem. Huc ille fomites, huc malleolos, huc stupam, huc picem adferebat, vel ut brevius dicam, quicquid dictum est, solertissime ubique inflammabat amorem, sed virtutis, sed bonae mentis, sed literarum. Ne miremini, quod partem hanc ambitiosius exequor. Nolite putare nos in comparatione fabulari, fabulas loqui, aut in oratione agere Poetam, ut res per se tenuis crescat auxilio verborum. Revera enim tantum pollebat eximius vir, stimulis suis, inter quos maximus fuit ejus exemplum, ut qui discedebant ab ipso, semper auferrent in animo quendam incredibilem discendi ardorem, domumque reversi, non jam libros amarent; sed deperirent. Et quia tales ignes per diuturnitatem interdum solent languere (nam ne Vestalis quidem focus olim vivebat sine custode) selectiora illa ingenia, quae Gruteri amicitia semel incaluerant, subinde revertebantur, vivacius arsuri post auditum Gruterum.
Lenonem generis humani Socrates Socratem appellavit, quod artificio quodam peculiarly homines induceret in contubernium virtutis. Ut Socrates igitur imitatus est Lenonem; ita Gruterus imitatus est Socratem, vel potius eundem naturae quodam arbitrio expressit, & cum amorem suscitaret singulis, omnes rivales fecit virtutis, hanc tamen facile, inquiebat, dari posse cunctis, si unusquisque illorum prius captaret ancillas, & per illarum pectus quasi per vestibulum intraret in pectus Dominae. Ancillas autem istas cognominavit Arts, cognominavit Scientias, Disciplinas, Humanitates, Historias, Leges, Antiquitates; quae singulae dum sciunt quid faciendum sit, ancillae sunt; dum faciunt quod sciunt, dominae sunt, & ipsae per se Virtutes. Alioquin enim saepe etiam is, qui sapientiae operam dat, obsequium non dat; qui juri studet, justitiae non studet, qui valetudines curat, valetudines non spectat, qui Rempublicam gerit, suam magis gerit, qui sacris consecratur, sacra desecrat, qui se pietati tradit, sibi pietatem non tradit. Illud autem tunc maxime fieri disserebat Gruterus, quando ad summa studiorum nimia sit properatio, quando spinosae definitions virtutum pro virtutibus discantur, quando prudentes simus, antequam sapientes, quando lucrum prius ametur, quam honestas, quando interrogati cur sacra, cur humana discamus, respondeamus, penny, nummi, nostra causa. Hinc reperiri tot semiliteratos, tot indocte doctos, tot barbare disertos; quia tales dum ad summas disciplinas tanquam ad praedam festinant, caeteras tanquam avaritiae parum opportunas relinquunt. Haec & id genus alia Gruterus apud aures juventutis perpetuo serebat, diligenter cavens, ne periret adolescentibus etiam illud tempus, quod ipsi quoque periturum erat, nisi dixisset aliquid quod alteri prodesset. Non tamen inter ista verba censoriam severitatem suspendebat in fronte, nec consilium confundebat cum imperio. Amoenus illi vultus veluti inter ludos, sermo illi jucundus velut inter pares, mos illi suadendi, non praecipiendi velut inter liberos; utque omnem tristitiae opinionem