A26815:1277
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed noster & illud recusavit, quod sponte veniebat, & ad contemnendum id contemtum sui non afferebat, nisi forte mille ducenti ducati annui leves videntur nummi, aut stipes mendicorum, nam totidem tales illi promittebantur, si decus suum, & vocem publicam Academiae Patavinae voluisset impertiri, postquam Ricobonus illic & vivere, & docere desiisset. Invitabat Penellus, solicitabat Velserus, negabat utrique Gruterus. Erat ei religioni Religio, sed & erat religioni ipsa pecuniae summa, quae caeteroqui paucis nimia est, & multis opportuna ad impietatem merces. Nefas primum ducebat eo ire, ubi & plus inveniret & minus; sed ut minus hoc plus damni, quam plus illud commodi haberet. Cultus enim divini libertatem publicam (quamvis privatam recepturus) pro quibuscunque divitijs sibi negabat esse venalem; praeterea tam humanum sciebat esse invidere alienae felicitati, quam alienae virtuti, & hanc quidem propter invidiam non esse deserendam, illum vero feliciorem esse, qui non sit infelix, quam qui cum invidia felicissimus. Quippe Felicitatis quidem filiam naturalem esse invidiam, Calumniam ejus nepotem, Calumniae vero sobolem & Felicitatis quasi pronepotes, noxias Innocentum. Quod utinam, Grutere, è tua potius disciplina didicissem, quam mea fortuna! Queror hoc apud manes tuos, me post sordidissimos carceres, post capitals hostium minas, post necem paulo distantem, post urbis nostrae obsidionem, post cruentam ejus expugnationem, post latronum insidias, post primi exilij mei mala, post militiae incommoda nihil reperisse crudelius, quam meam non dico felicitatem, sed aliquam laboriosam quietem. Non erat, quod metueres invidiam tantum in ⟨p. 545⟩magnis, quam ego in parvis expertus sum. Non me fides Principibus, non amicitia magnis & doctis, non integritas omnibus bonis probata, non sacra exilij causa, quae saepe alioquin ignotos & pessimos commendat, potuerunt tueri. Id genus quo magis telo ulciscar, quam tuo, Grutere, animo, vel, quod idem est, magno? Eveniat tamen hic mihi fructus opto, ut aliquis culpam hic suam inveniens responsando me faciat meae historiae commentatorem, quod nunc sane fecissem, nisi fuissem parum iratus. Ego à Grutero ad Gruterum redeo, contemtor malevolorum ad contemtorem divitiarum. Accersitus est in Italiam. Quam hoc jam honorificum erat, quod ad eam gentem, quae & literis, & hominibus doctissimis & sui judicio, & exterorum neglectu abundat.
Sed noster & illud recusavit, quod sponte veniebat, & ad contemnendum id contemtum sui non afferebat, nisi forte mille ducenti ducati annui leves videntur nummi, aut stipes mendicorum, nam totidem tales illi promittebantur, si decus suum, & vocem publicam Academiae Patavinae voluisset impertiri, postquam Ricobonus illic & vivere, & docere desiisset. Invitabat Penellus, solicitabat Velserus, negabat utrique Gruterus. Erat ei religioni Religio, sed & erat religioni ipsa pecuniae summa, quae caeteroqui paucis nimia est, & multis opportuna ad impietatem merces. Nefas primum ducebat eo ire, ubi & plus inveniret & minus; sed ut minus hoc plus damni, quam plus illud commodi haberet. Cultus enim divini libertatem publicam (quamvis privatam recepturus) pro quibuscunque divitijs sibi negabat esse venalem; praeterea tam humanum sciebat esse invidere alienae felicitati, quam alienae virtuti, & hanc quidem propter invidiam non esse deserendam, illum vero feliciorem esse, qui non sit infelix, quam qui cum invidia felicissimus. Quippe Felicitatis quidem filiam naturalem esse invidiam, Calumniam ejus nepotem, Calumniae vero sobolem & Felicitatis quasi pronepotes, noxias Innocentum. Quod utinam, Grutere, è tua potius disciplina didicissem, quam mea fortuna! Queror hoc apud manes tuos, me post sordidissimos carceres, post capitales hostium minas, post necem paulo distantem, post urbis nostrae obsidionem, post cruentam ejus expugnationem, post latronum insidias, post primi exilij mei mala, post militiae incommoda nihil reperisse crudelius, quam meam non dico felicitatem, sed aliquam laboriosam quietem. Non erat, quod metueres invidiam tantum in