A26815:1291
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Lenonem generis humani Socrates Socratem appellavit, quod artificio quodam peculiarly homines induceret in contubernium virtutis. Ut Socrates igitur imitatus est Lenonem; ita Gruterus imitatus est Socratem, vel potius eundem naturae quodam arbitrio expressit, & cum amorem suscitaret singulis, omnes rivales fecit virtutis, hanc tamen facile, inquiebat, dari posse cunctis, si unusquisque illorum prius captaret ancillas, & per illarum pectus quasi per vestibulum intraret in pectus Dominae. Ancillas autem istas cognominavit Arts, cognominavit Scientias, Disciplinas, Humanitates, Historias, Leges, Antiquitates; quae singulae dum sciunt quid faciendum sit, ancillae sunt; dum faciunt quod sciunt, dominae sunt, & ipsae per se Virtutes. Alioquin enim saepe etiam is, qui sapientiae operam dat, obsequium non dat; qui juri studet, justitiae non studet, qui valetudines curat, valetudines non spectat, qui Rempublicam gerit, suam magis gerit, qui sacris consecratur, sacra desecrat, qui se pietati tradit, sibi pietatem non tradit. Illud autem tunc maxime fieri disserebat Gruterus, quando ad summa studiorum nimia sit properatio, quando spinosae definitions virtutum pro virtutibus discantur, quando prudentes simus, antequam sapientes, quando lucrum prius ametur, quam honestas, quando interrogati cur sacra, cur humana discamus, respondeamus, penny, nummi, nostra causa. Hinc reperiri tot semiliteratos, tot indocte doctos, tot barbare disertos; quia tales dum ad summas disciplinas tanquam ad praedam festinant, caeteras tanquam avaritiae parum opportunas relinquunt. Haec & id genus alia Gruterus apud aures juventutis perpetuo serebat, diligenter cavens, ne periret adolescentibus etiam illud tempus, quod ipsi quoque periturum erat, nisi dixisset aliquid quod alteri prodesset. Non tamen inter ista verba censoriam severitatem suspendebat in fronte, nec consilium confundebat cum imperio. Amoenus illi vultus veluti inter ludos, sermo illi jucundus velut inter pares, mos illi suadendi, non praecipiendi velut inter liberos; utque omnem tristitiae opinionem ⟨p. 553⟩removeret, nonnunquam cyathis etiam adventores suos aspergebat, si tamen bona illorum venia dicere licet, qui laetitiam quasi scelus fugiunt, & in alijs notant ut impietatem, quibus omnis Risus abest, visi nisi quem fecere dolours.
Lenonem generis humani Socrates Socratem appellavit, quod artificio quodam peculiari homines induceret in contubernium virtutis. Ut Socrates igitur imitatus est Lenonem; ita Gruterus imitatus est Socratem, vel potius eundem naturae quodam arbitrio expressit, & cum amorem suscitaret singulis, omnes rivales fecit virtutis, hanc tamen facile, inquiebat, dari posse cunctis, si unusquisque illorum prius captaret ancillas, & per illarum pectus quasi per vestibulum intraret in pectus Dominae. Ancillas autem istas cognominavit Artes, cognominavit Scientias, Disciplinas, Humanitates, Historias, Leges, Antiquitates; quae singulae dum sciunt quid faciendum sit, ancillae sunt; dum faciunt quod sciunt, dominae sunt, & ipsae per se Virtutes. Alioquin enim saepe etiam is, qui sapientiae operam dat, obsequium non dat; qui juri studet, justitiae non studet, qui valetudines curat, valetudines non spectat, qui Rempublicam gerit, suam magis gerit, qui sacris consecratur, sacra desecrat, qui se pietati tradit, sibi pietatem non tradit. Illud autem tunc maxime fieri disserebat Gruterus, quando ad summa studiorum nimia sit properatio, quando spinosae definitiones virtutum pro virtutibus discantur, quando prudentes simus, antequam sapientes, quando lucrum prius ametur, quam honestas, quando interrogati cur sacra, cur humana discamus, respondeamus, peni, nummi, nostra causa. Hinc reperiri tot semiliteratos, tot indocte doctos, tot barbare disertos; quia tales dum ad summas disciplinas tanquam ad praedam festinant, caeteras tanquam avaritiae parum opportunas relinquunt. Haec & id genus alia Gruterus apud aures juventutis perpetuo serebat, diligenter cavens, ne periret adolescentibus etiam illud tempus, quod ipsi quoque periturum erat, nisi dixisset aliquid quod alteri prodesset. Non tamen inter ista verba censoriam severitatem suspendebat in fronte, nec consilium confundebat cum imperio. Amoenus illi vultus veluti inter ludos, sermo illi jucundus velut inter pares, mos illi suadendi, non praecipiendi velut inter liberos; utque omnem tristitiae opinionem