A26815:1278
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Delectus est unus ex media Germania, quod iterum gloriosum est, sive quod ipse potissimum, sive quod potissimum inde. Major enim quodammodo invidia est, qui deligitur ex ea gente, cui tam raro aliae meritas laudes concedunt, quam nunquam eripiunt. Expetitus est ab Academia tali, ubi non ut in Italia, sed ut in ipsa Germania, in Polonia, in Bohemia, in Gallia, in Britannia, in compendio orbis habitaret; quandoquidem quicquid illustre est, quicquid discendi cupidum, quicquid Reipublicae, quicquid foro, quicquid Medicinae crescit, id omne tyrocinium suum apud Patavinos plerunque aut sumit, aut facit, aut ponit. Vocatus est denique ad liberalitatem tantam, ut Gruterum repulsas opibus dantem laudare non possim, quin eundem apud animos nonnullorum reprehendendum exponam; Academia vero Patavina nutritios publica voce, publico literarum, & private Gruteri nomine proprie celebrem, utinam in exemplum magnis literarum Educatoribus, ut saltem aliquam Patavinitatem talem, si non omnino talem saeculis ostendant, nec semper paupertate dignos putent, qui paupertatem non indigne ferunt. Nam ut divitias magnas anxie quaerere non est sapientum: ita sapientibus necessarias opes subministrare eorum est, qui sine opera sapientum, nec sapientes habent, nec sapienter opes aut regna, cum nullum genus hominum inveniatur, quod minus suis emolumentis advigilare aut possit aut soleat, dumb discendi & docendi cupiditati omnes cupiditates alias postponit, & vectigal suum tantum à mortuis exigens; honestissimam avaritiam exercet in libris, interim multorum iniquitati obnoxium. Quia enim tales nec de sua, nec de aliena fraude cogitant, & suam innocentiam inspiciunt, quasi obsidem alienae, multo opportuniores fiunt pessimis lucrorum milvijs. Quoties illis Institor, quoties Cerdo, quoties Vestiarius, quoties aliae Feles nummariae pro bono & nimio argento malam mercem, & pro tenuitate nuditatem reddunt?
Delectus est unus ex media Germania, quod iterum gloriosum est, sive quod ipse potissimum, sive quod potissimum inde. Major enim quodammodo invidia est, qui deligitur ex ea gente, cui tam raro aliae meritas laudes concedunt, quam nunquam eripiunt. Expetitus est ab Academia tali, ubi non ut in Italia, sed ut in ipsa Germania, in Polonia, in Bohemia, in Gallia, in Britannia, in compendio orbis habitaret; quandoquidem quicquid illustre est, quicquid discendi cupidum, quicquid Reipublicae, quicquid foro, quicquid Medicinae crescit, id omne tyrocinium suum apud Patavinos plerunque aut sumit, aut facit, aut ponit. Vocatus est denique ad liberalitatem tantam, ut Gruterum repulsas opibus dantem laudare non possim, quin eundem apud animos nonnullorum reprehendendum exponam; Academia vero Patavina nutritios publica voce, publico literarum, & private Gruteri nomine proprie celebrem, utinam in exemplum magnis literarum Educatoribus, ut saltem aliquam Patavinitatem talem, si non omnino talem saeculis ostendant, nec semper paupertate dignos putent, qui paupertatem non indigne ferunt. Nam ut divitias magnas anxie quaerere non est sapientum: ita sapientibus necessarias opes subministrare eorum est, qui sine opera sapientum, nec sapientes habent, nec sapienter opes aut regna, cum nullum genus hominum inveniatur, quod minus suis emolumentis advigilare aut possit aut soleat, dum discendi & docendi cupiditati omnes cupiditates alias postponit, & vectigal suum tantum à mortuis exigens; honestissimam avaritiam exercet in libris, interim multorum iniquitati obnoxium. Quia enim tales nec de sua, nec de aliena fraude cogitant, & suam innocentiam inspiciunt, quasi obsidem alienae, multo opportuniores fiunt pessimis lucrorum milvijs. Quoties illis Institor, quoties Cerdo, quoties Vestiarius, quoties aliae Feles nummariae pro bono & nimio argento malam mercem, & pro tenuitate nuditatem reddunt?