A26815:1294
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
[…] […] convivijs, in quibus interdum plurimum est licentiae, referebat […] […] pedem, aut marcidum intemperantia caput, nec quisquam eum • set, ut excederet craterem sobrietatis, aut tertium illum Anacha•sidis at• ret, biberet tamen donec animus floreret, & in vultum aliquam emitteret ubentiam genialem, non inimicus etiam consuetudine, cum per convivarum s••iem solet exaudiri, Been Principem, been amicos, been hunc, bene illum! Sed hilaritatis ita servabat perpetuo modum, quemadmodum illius rei, per quam hilaritas excitatur, vultu prope semper eodem, & quia quotidiana frons illi nunquam erat contracta, sed summae tranquillitatis plena, non nimis evidens illius esse poterat mutatio, quando extraordinary vigebat. Utrumque affectum mire temperabat, ut nec in laetitia laetissimus esset, nec in tristitia tristissimus. Nam juveniliter exultantem nemo vidit, nemo muliebriter flentem. Unde quaedam ex nostris Matronis cum illam constantiam oris aliquando notasset, maritum suum rogavit, nunquid ipsi quoque Gruterus visus esset in funere uxoris vultum illum habuisse, quem habuerit antea in nuptijs. Humanitatem igitur Gruterus ac Venustatem cunctis approbavit, quorum fortuna non defiderabat Benignitatem, hanc vero pro copijs suis haud etiam omisit adversus illos, quibus ingenium erat patrimonium, & nullum vitae auxilium, nisi alienum, quique plus animi, quam viatici habebant ad virtutem, aut patria patrijsque bonis per odium Religionis expulsi, misericordiam sui circumscrebant inviti. Liberalis erat inprimis erga Doctores Ecclesiae & Scholarum, quoties illos bona causa malae potentiae invisos, & ipso munere vivendi fecerat miscros, dumb foras exclusi publicae humanitatis fiebant alumni, & sui supplicij educatores. Minimum erat beneficiorum stipes, quamvis creberrima Nam haec, ut fruendi causa petitur, ita fruendo tandem perit: maximum illud, quod commendationibus suis plurimorum exilia mutavit in certam sedem, & stipes in stipendia. Quia enim Grutero summa ubique erat amicitia, precibus & clientibus suis facile impetrabat locum. Argumento sunt centum amplius epistolae, quarum authors salutem & dignitatem suam confitebantur opus esse Gruteri. Ita nimirum comparatum est in vita humana, ut calamitosis nemo facilius succurrat, quam ille, qui vel adversa sua reminiscitur, vel aliena mala sic intuetur, ut eadem credat fi••i posse aliquando sua.