A26815:1281
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Videte cum quali homine Caesari fuerit negotium! Non desiderat aurum, quia non egebat: non egebat, quia sine pompa, erat autem sine pompa, quia nobilitatem intus non extra ferebat, & haec omnia faciebat ideo, ut aurum non desideraret. Proximus enim est gradus ad avaritiam, magnum esse velle, aut see majorem. Nobilitas quippe quae vult ostendi, vult ostentari, ostentatio vult apparatum, apparatus sumtum, sumtus, unde sumat. Hinc itur ad lucra, ad avaritiam, & avaritiae ministras arts, raro bonas: Itur inderdum ad ruinam, ad miserias tanto miseriores, quanto nobiliores sunt, qui fiunt miseri. Operaepretium erat posteris suis rem difficillimam ostendere, ut discant nobiles esse, & tacere. Cum igitur Gruterus & hujus beneficij veniam petijsset, Tobias Scultetus, qui Gruterum interiorem interius noverat, ita censuit, non posse contingere illi munus acceptius, quam si omnes libros ac lucubrationes ejus Caesar ⟨p. 547⟩per Privilegium tutas praestaret ab injurijs illorum, qui, si quid alibi excusum est boni libri, protinus idem recudunt, manum non versuri, quicquid alijs obsint, dummodo sibi prosint, aliena vineta caedentes, ut sua conserant. Contigerat enim haec illi fraus in Seneca, quem cum suis Animadversionibus Heidelbergae ediderat, sed eundem, nescio ubi, quidam bisgenitum fecerunt, ac veluti Jupiter Semeles filium, quanquam been editum suo femori inseruerunt, ut iterum ederetur, clanculum authorata proditione, ut madentes adhuc à praelo Heidelbergensi paginae quot-septimanis eo accelerarent, ubi contraheretur Seneca Gruterianus in minorem formam, & distraheretur in majorem injuriam. Annuit igitur Caesar de privilegio, & in ipso privilegio de Privilegijs ultro cogitavit. Non tantum illis quae Grutero, sed & quae concederet Gruterus. Comitem enim S. Palatij designavit, ut ea dignitas aliquando doctissimum nacta satisfaceret Inventori, & quae nonnunquam bonitati Principum debetur, nunc deberetur judicio. Decreta res erat apud Principem, approbata in Senate Augusto, relata ad Principem iterum, ut subscribendo firmaret, quod praescripserat communicando. Sed Caesarem occupavit morbus, deinde fatum, quod bonas actiones plerunque cum authoribus finit.
Videte cum quali homine Caesari fuerit negotium! Non desiderat aurum, quia non egebat: non egebat, quia sine pompa, erat autem sine pompa, quia nobilitatem intus non extra ferebat, & haec omnia faciebat ideo, ut aurum non desideraret. Proximus enim est gradus ad avaritiam, magnum esse velle, aut se majorem. Nobilitas quippe quae vult ostendi, vult ostentari, ostentatio vult apparatum, apparatus sumtum, sumtus, unde sumat. Hinc itur ad lucra, ad avaritiam, & avaritiae ministras artes, raro bonas: Itur inderdum ad ruinam, ad miserias tanto miseriores, quanto nobiliores sunt, qui fiunt miseri. Operaepretium erat posteris suis rem difficillimam ostendere, ut discant nobiles esse, & tacere. Cum igitur Gruterus & hujus beneficij veniam petijsset, Tobias Scultetus, qui Gruterum interiorem interius noverat, ita censuit, non posse contingere illi munus acceptius, quam si omnes libros ac lucubrationes ejus Caesar