A26815:1298
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Lacerat enim vehementer animum, quicquid in illum descendit chari, cum illud ipsum, post actas penitissime radices, editosque dulcissimos fructus, qui sunt amoris stabilimenta, non eximitur, sed evellitur. Hoc opinor intelligi voluerunt Poetae, qui famosum illum Thraciae Lyricinem vivum adiisse mortuos confinxerunt, ut posthumus fieret procus uxoris suae, eamque vel assereret vitae secundae, vel si conjux reddi sibi non posset vivendo, ipse se redderet conjugi commoriendo. Si causam adspicimus luctus, Gruterus habuit eandem cum maritis afflictissimis, sed quater eandem, & bis altero tanto graviorem. Totics enim •itata mortalitas illi conjugium rupit, toties uxores extulit, toties viduum egit, & ut semper alioquin fortis, ita nunc suit quater fortissimus, cum illi multiplex & potens haec calamitas injiceret manus, totoque impetu grassaretur ad triumphum. Nec tamen ita contra mala sua stetit, ut statua, nec illi pectus ex ferro, sed ferrum fuit circa pectus; non sine dolore animus, sed nec sine animo dolour; meminerat se maritum esse, sed non obliviscebatur se esse virum. Lugebat uxores, sed in earum luctu non transibat in earum sexum. Cum etiam ex illis una, dum nescio quid linteorum, siccandi causa, in pertica transversa, pedesque in extremos digitos, & totum corpus fine l•bramento pronum suspendit in fenestra, praeceps è superior part domus delapsa animum exhalasset• doluit ille quidem magnopere morte uxoris, doluit ipsa specie mortis, doluit inopina viduitate, sed post amissionem tamen uxoris multum abfuit ab amissione sui, multum ab impatientia vulgari, quae pl • mque cum corrigere non possit mala sua, corrigere vult Deum. Noster calamitates suas nunquam magis comparavit cumsuis votis, quam cum beneficijs divinis, semper gratus ob praeterita bona, gratus etiam ob praesentia mala, q • jam illa fuerint tanta, quanta ipse nunquam meruisset, haec autem ne tanta quidem, quanta meruisset. Nullam igitur sibi relictam dicebat causam querendi, dum semper major superesset causa gratulandi:
Lacerat enim vehementer animum, quicquid in illum descendit chari, cum illud ipsum, post actas penitissime radices, editosque dulcissimos fructus, qui sunt amoris stabilimenta, non eximitur, sed evellitur. Hoc opinor intelligi voluerunt Poetae, qui famosum illum Thraciae Lyricinem vivum adiisse mortuos confinxerunt, ut posthumus fieret procus uxoris suae, eamque vel assereret vitae secundae, vel si conjux reddi sibi non posset vivendo, ipse se redderet conjugi commoriendo. Si causam adspicimus luctus, Gruterus habuit eandem cum maritis afflictissimis, sed quater eandem, & bis altero tanto graviorem. Totics enim itata mortalitas illi conjugium rupit, toties uxores extulit, toties viduum egit, & ut semper alioquin fortis, ita nunc suit quater fortissimus, cum illi multiplex & potens haec calamitas injiceret manus, totoque impetu grassaretur ad triumphum. Nec tamen ita contra mala sua stetit, ut statua, nec illi pectus ex ferro, sed ferrum fuit circa pectus; non sine dolore animus, sed nec sine animo dolor; meminerat se maritum esse, sed non obliviscebatur se esse virum. Lugebat uxores, sed in earum luctu non transibat in earum sexum. Cum etiam ex illis una, dum nescio quid linteorum, siccandi causa, in pertica transversa, pedesque in extremos digitos, & totum corpus fine lbramento pronum suspendit in fenestra, praeceps è superiore parte domus delapsa animum exhalasset doluit ille quidem magnopere morte uxoris, doluit ipsa specie mortis, doluit inopina viduitate, sed post amissionem tamen uxoris multum abfuit ab amissione sui, multum ab impatientia vulgari, quae pl mque cum corrigere non possit mala sua, corrigere vult Deum. Noster calamitates suas nunquam magis comparavit cumsuis votis, quam cum beneficijs divinis, semper gratus ob praeterita bona, gratus etiam ob praesentia mala, q iam illa fuerint tanta, quanta ipse nunquam meruisset, haec autem ne tanta quidem, quanta meruisset. Nullam igitur sibi relictam dicebat causam querendi, dum semper major superesset causa gratulandi: