A26815:1285
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod apud ipsum esse mallent, id sibi gratissimum testimonium charitatis, & hanc diuturniorem fore, si coleretur sine contractu. Fieri enim posse, ut, qui praefecturam gerant Culinariam, aut reliquas curas domesticas expediant, minus sententijs eorum respondeant; tum protinus Amicitiam vitium, etsi non valde, tamen vitium facturam, quia casus ejusmodi pro Consilijs soleant accipi, & quicquid male praestent familiares, quia pro Domino videatur, à Domino videri. Rectius illos habitare posse, ubi minus amicitiae labes curetur. Tantum abesse sibi voluntatem minuendi amicos, quantum numerus eorum absit adhuc à perfection. Difficile praeterea in alendis alijs nimium temperare, & parum; ex illo querelas, ex hoc malum domesticum venire. Raro autem dedisse alijs aequum, qui non sibi dederit iniquum, aeque raro iniquum alijs non dedisse, qui sibi dederit aequum. Esse enim proximos inter se fines proprij & alieni, facilemque ad aliud transgressum. Melius abstinere à toto, qui pretium ponat famae, quam sapientem tam integram esse velle, quam Caesarem olim suam uxorem. Tum neminem injustiorem videri, quam qui detrimentis suis praesit, & cum labore rem faciat deteriorem. Hac excusatione Gruterus plurium desiderijs occurrit, & lucro blando decessit, & amicitiam non offendit, vir alioqui juventutis emolumentis semper paratus, praesertim quoties commendationis stimulus vel levissimus accedebat. Nam in omnibus prope terris, in omnibus prope magnis aut parvis civitatibus tot amici, tot faventes erant, ut aliquam parvam terram, aut aliquam magnam civitatem talibus potuisset implere. Vidi literas, quas optimus senex peregrinaturis aliquoties apertas dederat, totis aliquot paginis nihil, quam nomina, quam salutes, quam breves laudes amicorum continentes. Ut enim quidam, cum terrarum situs in tabulis adumbrant, interdum longissimam punctulorum sementem tractu tereti sinuant, ut noscamus, quibus itineribus Alexander orbem peregerit, quibus Aeneas in Italiam venerit, quibus flexibus alius Orientem, alius Occidentem invenerit. Ita Gruterus peregrinantium itinera Amicis conserebat, & charissimorum nominum quasi filo aureo nunc huc nunc illuc proficiscentes comitabatur, alium long salutans, alium eminus complexens, alium procul exosculans, alij manum, alij collum premens, omnibus advenam suum commendans.
Quod apud ipsum esse mallent, id sibi gratissimum testimonium charitatis, & hanc diuturniorem fore, si coleretur sine contractu. Fieri enim posse, ut, qui praefecturam gerant Culinariam, aut reliquas curas domesticas expediant, minus sententijs eorum respondeant; tum protinus Amicitiam vitium, etsi non valde, tamen vitium facturam, quia casus ejusmodi pro Consilijs soleant accipi, & quicquid male praestent familiares, quia pro Domino videatur, à Domino videri. Rectius illos habitare posse, ubi minus amicitiae labes curetur. Tantum abesse sibi voluntatem minuendi amicos, quantum numerus eorum absit adhuc à perfectione. Difficile praeterea in alendis alijs nimium temperare, & parum; ex illo querelas, ex hoc malum domesticum venire. Raro autem dedisse alijs aequum, qui non sibi dederit iniquum, aeque raro iniquum alijs non dedisse, qui sibi dederit aequum. Esse enim proximos inter se fines proprij & alieni, facilemque ad aliud transgressum. Melius abstinere à toto, qui pretium ponat famae, quam sapientem tam integram esse velle, quam Caesarem olim suam uxorem. Tum neminem injustiorem videri, quam qui detrimentis suis praesit, & cum labore rem faciat deteriorem. Hac excusatione Gruterus plurium desiderijs occurrit, & lucro blando decessit, & amicitiam non offendit, vir alioqui juventutis emolumentis semper paratus, praesertim quoties commendationis stimulus vel levissimus accedebat. Nam in omnibus prope terris, in omnibus prope magnis aut parvis civitatibus tot amici, tot faventes erant, ut aliquam parvam terram, aut aliquam magnam civitatem talibus potuisset implere. Vidi literas, quas optimus senex peregrinaturis aliquoties apertas dederat, totis aliquot paginis nihil, quam nomina, quam salutes, quam breves laudes amicorum continentes. Ut enim quidam, cum terrarum situs in tabulis adumbrant, interdum longissimam punctulorum sementem tractu tereti sinuant, ut noscamus, quibus itineribus Alexander orbem peregerit, quibus Aeneas in Italiam venerit, quibus flexibus alius Orientem, alius Occidentem invenerit. Ita Gruterus peregrinantium itinera Amicis conserebat, & charissimorum nominum quasi filo aureo nunc huc nunc illuc proficiscentes comitabatur, alium longe salutans, alium eminus complexens, alium procul exosculans, alij manum, alij collum premens, omnibus advenam suum commendans.