A26815:1306
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Confitentur id viri in hoc studio Principes, quorum testimonia cum […] invi••a perhibeantur, sine invidia vix leguntur. Fuit tamen ipsi conflictus quidam ••m •ximio Juris Antistite, dumb uterque Senecae aegrotanti manum commodans sui meriti gloriam praeferebat. Quod certamen inter ipsos certatum vix postis nolle, quin velis, vix veil, quin nolis. Adeo multum excidebat inter disceptandum humanioris doctrinae adeo multum rursus inhumanioris censurae. Gruterus ipse calorem illum juventutis saepe postea detestatus est. Cum enim optimus & doctissimus Ille, quem Gruterus paulo vehementius antea tetigerat. Heidelbergam ipse quoque docendi causa venisset, reconciliatio primum inter ipsos facta est, deinde secuta propior notitia, & tandem apud Gruterum poenitentia seriptionis, ut ita loquar, piperatae. Nam si mihi constitisset, inquiebat noster, Dionysum virum esse tam bonum, nunquam quicquam mihi •anti fuisset▪ ut contra illum manum tam serio misissem. Audivimus haec ex ipso non semel, & ideo non omittendum duximus, ut quos prius offendit impetus, nunc delectet judicium. Quid enim gloriosius est, quam quem in literis censorem habueris, eundem habere approbatorem in vita? Quid etiam magis ingenuum, quam à quo dissideas propter diversas opiniones, eundem amare propter virtutem? Contumaces sunt & superbi, quonullius facti poenitet, aut quos cum poenitet fateri pudet. Nam istud nonnulli constantiam vocant, nunquam sententiam mutare, & in inimicitijs praesertim, semper ultimum consentire in pacem ac charitatem. Justus & candidus interdum à suis factis dissentit, quoties rectius geri potuisse agnos•it. Morbus humanus est, nunquam cedere, nec interdum sibi dicere, Hoc non debebas, hoc non ita debebas, illud potius debebas. Et tamen quidam hactenus morbum vincunt, ut sibi quidem dicant, ut alijs etiam confiteantur, id haud facile impetrant. Gruterus apertissime negavit sibi placere, quicquid placuisset aliquando cum alterius dolore, quasi diceret, etsi inter dissentientes duos, tantum unus sit, qui recte sentiat, utrumque tamen posse & deberein hoc consentire, ut sine odio, sine ira, sine injuria causam suam tueantur, & u • q • bonam faciant, humaniter agendo. Haec mens, hic animus Gruteri fuit: testis illius animi vox ipsius propria; testis ejus vocis Ego, qui praesens audivi, notavi, & tibi, quisquis aliquando laesus es, hic publicavi.