A26815:1293
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Atqui enim vinum ebrietatem gignit: scilicet immodicum. Atqui vinum valetudini obest; scilicet nimium, atqui vinum flagitia patrat, scilicet sumtum intemperanter. Nam & aquam hac ratione proscribendam dicet, quia multi perierunt in aqua, multi per aquam; neque quisquam potu hoc ranarum extinctus est, nisi qui nimium bibit; & alioquin Leandrum illum, cum ad amicam nataret, nulla alia causa putant mortuum esse, quam quod in aquis non servavit modum bibendi. Verum hoc sine joco dicam, interest aliquid inter Virtutem, & virtutis simiam Affectationem. Virtus simplex est, affectatio cum fuco, virtus propter seipsam honesta est, affectatio ostentui, virtus vult esse, affectatio videri. Cum vitatur potatio, sobrietas est, cum potus, siccitas, cum lepor, rusticitas; cum vero, quod malo exemplo non fit, reprehenditur, morositas est, livor est, vanitas est, arrogantia est. Errare enim mihi longe videntur, qui nos in hac vita collocatos putant velut in domo lugubri, aut antro Trophonij, ubi nunquam liceat explicare frontem, nec diluere quandoque diem aliqua hora dulci. Dignus omnium risu censcri potest Democritus, dum semper risit: at Hercules toto Democrito dignus is, qui semper flevit. Nulli affectui solely servire oportet, quia dum servitur uni, servitur •od, omnis autem affectus cum totus est, malus est, nunquam integrior quam cum integer non est; praesertim ille, qui solitudine gaudet & suspirijs, qui lacrymas suas libenter bibit, & moerorem libentius, quam merum, qui sua tristitia laetatur, & aliorum laetitia fit tristis, qui suum morem tantum probat, & omnes illos improbat, qui non sequuntur suum: maxime tamen ille nullius rei est, qui gravem austeritatem fingit, & sub persona montitur faciem virtutis. Non enim conscientia fronte merenda est, nec cujusquam fama luere debet innocentem hilaritatem, non illam certe, quam in Grutero laudamus, doctam, tempestivam, moderatam, & quamvis interdum cum rore vini, non tamen cum luxuria. Seren•bat ille animum, sed aliquando, & instar solis matutini, qui frigidum diluculum elementer stringit,⟨p. 554⟩ Dumb nitido patefecit ab ortu Purpureas aurora fores, & plena rosarum Atria. • gabat animum & amicos, sed magis hos, & utrosque tamen verecunde, tantum illud genus propinationis expertus, Gleba quod, est leviter eum spargitur imbre.
Atqui enim vinum ebrietatem gignit: scilicet immodicum. Atqui vinum valetudini obest; scilicet nimium, atqui vinum flagitia patrat, scilicet sumtum intemperanter. Nam & aquam hac ratione proscribendam dicet, quia multi perierunt in aqua, multi per aquam; neque quisquam potu hoc ranarum extinctus est, nisi qui nimium bibit; & alioquin Leandrum illum, cum ad amicam nataret, nulla alia causa putant mortuum esse, quam quod in aquis non servavit modum bibendi. Verum hoc sine joco dicam, interest aliquid inter Virtutem, & virtutis simiam Affectationem. Virtus simplex est, affectatio cum fuco, virtus propter seipsam honesta est, affectatio ostentui, virtus vult esse, affectatio videri. Cum vitatur potatio, sobrietas est, cum potus, siccitas, cum lepor, rusticitas; cum vero, quod malo exemplo non fit, reprehenditur, morositas est, livor est, vanitas est, arrogantia est. Errare enim mihi longe videntur, qui nos in hac vita collocatos putant velut in domo lugubri, aut antro Trophonij, ubi nunquam liceat explicare frontem, nec diluere quandoque diem aliqua hora dulci. Dignus omnium risu censcri potest Democritus, dum semper risit: at Hercules toto Democrito dignus is, qui semper flevit. Nulli affectui soli servire oportet, quia dum servitur uni, servitur od, omnis autem affectus cum totus est, malus est, nunquam integrior quam cum integer non est; praesertim ille, qui solitudine gaudet & suspirijs, qui lacrymas suas libenter bibit, & moerorem libentius, quam merum, qui sua tristitia laetatur, & aliorum laetitia fit tristis, qui suum morem tantum probat, & omnes illos improbat, qui non sequuntur suum: maxime tamen ille nullius rei est, qui gravem austeritatem fingit, & sub persona montitur faciem virtutis. Non enim conscientia fronte merenda est, nec cujusquam fama luere debet innocentem hilaritatem, non illam certe, quam in Grutero laudamus, doctam, tempestivam, moderatam, & quamvis interdum cum rore vini, non tamen cum luxuria. Serenbat ille animum, sed aliquando, & instar solis matutini, qui frigidum diluculum elementer stringit,