A26815:1308
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nullius equidem Antiquas, aut Electa, Conjectanea, Praecidanea, aut quicquid callidarum inscriptionum est, contemserim: absit flagitium! Sed bona cujusque venia dixerim, Gruterum in suis Suspicionibus non inferiorem gloriam caeteris esse consecutum. Eam vero partem gloriae, quis dubitat, quin multo sibi auctiorem fecisset, si nobis reliquos libros triginta qui praeparati magis, quam parati erant obitum foras dedisset. At illi quibus nunc in latebris latent? quo pulvere pulverant? quo in situ sita sunt? Illic scilicet, ubi Aranea (scriptum est Gruteri civile nondum editum) araneis praetexta sordescit; ubi Commentarius in P. Syrum damnatas agit noctes; ubi nova Inscriptionum Veterum Collectanea jacent in deserto oblivionis; ubi caeteri libri qui publico destinati erant, privatis angustijs strangulantur: ubi tot Historici, tot […] oetae, per margins, per vacua linearum intervalla doctissimis Annotationibus, Observationibus, Locis Communibus oppleti, quasi maculati spernuntur: ubi tot Adversaria, tot alia scripta seria aut ludicra carent usu & honore.
Nullius equidem Antiquas, aut Electa, Conjectanea, Praecidanea, aut quicquid callidarum inscriptionum est, contemserim: absit flagitium! Sed bona cujusque venia dixerim, Gruterum in suis Suspicionibus non inferiorem gloriam caeteris esse consecutum. Eam vero partem gloriae, quis dubitat, quin multo sibi auctiorem fecisset, si nobis reliquos libros triginta qui praeparati magis, quam parati erant obitum foras dedisset. At illi quibus nunc in latebris latent? quo pulvere pulverant? quo in situ sita sunt? Illic scilicet, ubi Aranea (scriptum est Gruteri civile nondum editum) araneis praetexta sordescit; ubi Commentarius in P. Syrum damnatas agit noctes; ubi nova Inscriptionum Veterum Collectanea jacent in deserto oblivionis; ubi caeteri libri qui publico destinati erant, privatis angustijs strangulantur: ubi tot Historici, tot 〈…〉 oetae, per margines, per vacua linearum intervalla doctissimis Annotationibus, Observationibus, Locis Communibus oppleti, quasi maculati spernuntur: ubi tot Adversaria, tot alia scripta seria aut ludicra carent usu & honore.
Multa enim talia vir studiosissimus concinnaverat in ocio Palatino, quae deinde perfici non poterant, postquam exitiosissimum Germaniae bellum illas quoque terras, in quibus Gruterus aliquammultos annos consederat, apprehendit: terras, ubi simplicissima Pietas, ubi optima studia, ubi Justitia sanctissima devotion colebantur: terras, ubi Exules propter Religionem ex avitis sedibus fugati, & Patriam, & Religionem sibi redditam gaudebant: terras, ubi Fides & Candor commercijs humanis securitatem summam muniebant ubi Viri Illustres, Viri Docti, Viri Prudentes numero densissimo, vel crescebant, vel inserebantur, ubi fertilitas immensa facile longinqua propinqua superabat omnia: ubi vinum, ubi fruges, ubi flumina montes sylvae, ignobilitatem faciebant alijs prov cijs domi nobilissimis: ubi denique longa ere Principes poten issimos, fortissimos, optimos. Regia Palatinorum stirps educabat. Sed quod haec omnia non sunt, ut fuerunt, nulla major causa est, quam q