A26815:1295
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Contra nihil durius est homine, qui secundis rebus semper usus fortunam sibi mancipio datam putat, nec genituram suam aliter voluisse, quam ut ab infelicibus semper longissime disserret. Exules igitur cum videt, errones & profugos vocat, egenos mendicabula, calamitosos mala omina, oppressos orbis piacula, cunctos vero ⟨p. 555⟩infelices naturae purgamenta, omnium denique talium adspectus, sua solatia, quod dignus fuerit visus, qui nihil pateretur simile, opem autem ferre alteri tam timet, quam alteram ferre sortem.
Atqui nescit hoc genus, quam omnis felicitas sit lubrica, quam saepe domos & dominos mutet infidissima haec possessio, dum ad haeredes transit nec genitos, nec scriptos, & quod gravissimum est, transit ante mortem, aut quod gravissimo illo adhuc gravius est, adversariam suam relinquit, ut non tantum amissione boni, sed etiam accessione mali reddat miseriorem, quem reddidit alium. Pacem domi jactas; at illam tam diu habebis, donec vicinus aliquis volet, qui potest aliquando non velle. In patria es: at illi nondum omnes mortui sunt, qui multis patriam eripiunt, ut sibi faciant patriam ex pluribus unam. Divitijs abundas? cave, ne aliquando dicas, te abundasse. Bella, exilia, paupertas tam tibi communia sunt, quam alijs tecum communia fuerunt gaudia pacis, patriae, opum; quos tu nunc contemnis velut exutos, quasi nunquam exuendus. Gruterus afflictis succurrit, quia vices noverat rerum & primum se sibi suggerebat, utpote cui ultima aetatis memoria erat Proscriptio parentum, & suum exilium: suggerebat deinde alios, quorum felicitas retro lapsa tam non invenit quo amplius caderet, quam antea non invenit quo amplius assurgeret: suggerebat post alios sese iterum sibi, utpote cujus forsitan serae aetati posset contingere, quod contigisset primae. In his autem potissimum obtemperavit suae naturae, quae non sola rerum movebatur inconstantia, sed ipsa sponte congruebat officijs, & miserationi. Id si non inhaeret mortalium animis, haud quisquam facile praeceptis parrot, aut terretur exemplis, ut amet aut juvet sui similes in dissimili fortuna. Nam & inhumanus, & avarus & superbus sensibus praediti sunt illis, in quos hae vicissitudines humanae incurrunt: manent tamen inhumani, & avari, & superbi, quam diu illis superest morbi sui argumentum, Incolumitas. Syncerior enim bonitas est, quae ducem animum sequitur, quam quae lictorem metum, illam agnoscimus in Grutero, qui & egenis benigne dedit & indigis promte credidit; utrumque virtute indolis, cum tam crudele putaret, non dare […], quam inhumanum negare mutuanti. Et quanquam ipsius argumentum non semel in mala nomina inciderat, & obliviosam fidem, facientibus ex commodato donum, quibus dignum erat ultra sortem etiam usurae loco reddere gratias. Non tamen desistebat ille, quoties rogaretur pecunias promere auxiliares, cum interim subinde confiteretur damnosam felicitatem suam, dicere per jocum solitus;