A26815:1309
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Multa enim talia vir studiosissimus concinnaverat in ocio Palatino, quae deinde perfici non poterant, postquam exitiosissimum Germaniae bellum illas quoque terras, in quibus Gruterus aliquammultos annos consederat, apprehendit: terras, ubi simplicissima Pietas, ubi optima studia, ubi Justitia sanctissima devotion colebantur: terras, ubi Exules propter Religionem ex avitis sedibus fugati, & Patriam, & Religionem sibi redditam gaudebant: terras, ubi Fides & Candor commercijs humanis securitatem summam muniebant▪ ubi Viri Illustres, Viri Docti, Viri Prudentes numero densissimo, vel crescebant, vel inserebantur, ubi fertilitas immensa facile longinqua propinqua superabat omnia: ubi vinum, ubi fruges, ubi flumina montes sylvae, ignobilitatem faciebant alijs prov • cijs domi nobilissimis: ubi denique longa •er•e Principes poten issimos, fortissimos, optimos. Regia Palatinorum stirps educabat. Sed quod haec omnia non sunt, ut fuerunt, nulla major causa est, quam q • ⟨p. 562⟩[…] ⟨p. 563⟩[…] ⟨p. 564⟩randus. Detumentibus interea nonnihil in Palatinatu rebus Tubinga Brettam reversus apud Generum vixit, donec is, quod in religione non congrueret cum dominantibus, praefectura sua decedere jussus est. Sub illud enim tempus atrox mandatum de recipiendis caeremonijs Romanis, & abjicienda veritate sincera fremebat, cum paulo prius civibus Brettanis arma fuissent ademta, nequid in illis fiduciae restaret, si premerentur inclementius. Solent enim haud raro metui, qui lacessuntur obsequijs extremis.
Multa enim talia vir studiosissimus concinnaverat in ocio Palatino, quae deinde perfici non poterant, postquam exitiosissimum Germaniae bellum illas quoque terras, in quibus Gruterus aliquammultos annos consederat, apprehendit: terras, ubi simplicissima Pietas, ubi optima studia, ubi Justitia sanctissima devotione colebantur: terras, ubi Exules propter Religionem ex avitis sedibus fugati, & Patriam, & Religionem sibi redditam gaudebant: terras, ubi Fides & Candor commercijs humanis securitatem summam muniebant ubi Viri Illustres, Viri Docti, Viri Prudentes numero densissimo, vel crescebant, vel inserebantur, ubi fertilitas immensa facile longinqua propinqua superabat omnia: ubi vinum, ubi fruges, ubi flumina montes sylvae, ignobilitatem faciebant alijs prov cijs domi nobilissimis: ubi denique longa ere Principes poten issimos, fortissimos, optimos. Regia Palatinorum stirps educabat. Sed quod haec omnia non sunt, ut fuerunt, nulla major causa est, quam q