Dum haec aguntur, domus montana, quam in secessu suo curaverat aedificandam, facta fuit habitabilis. Illam igitur Heidelbergensem, quae totius civitatis loco amoenissimo, si quid judicio, sita fuit, omittit, & cum Genero caeterisque pignoribus in solitudinem migrat, relicto tantum veteri custode, & multorum annorum famulo Caspar Schedio; cujus nomen in aliqua lacinia memoriae Gruterianae merito videtur apponi. Per tria namque decennia, haud multo minus in Bibliotheca Principis, primum Melisso propinquo suo, deinde Grutero liberalem operam navavit. Homo non multum infra aetatem Gruteri, notandi p•ritus, caetera numerandus inter rudes, sed profecto quem censeres cum Varrone suo domestico de literis certare posse. Cum in Bibliothecam ventum erat, totum illum Senatum Populumque librorum, Sicut Cyneas Pyrrhi legatus, patres & cives Romanos suis nominibus persalutabat. Statim illi locus & loculamentum in promtu. Jam patriam insigniorum codicum, unde advenissent, pretia, quibus constitissent, dignitatem, qua venerabiles essent, mire callebat. Vultus illi serius, quasi cum avo Crassi de vitando risu sponsionem fecisset, sermo gravis, & qualis decet imperantes. In his tamen nihil affectabat, suos sibimet dederat mores ab ingenio. Si quid ipsi videbatur, id valde videbatur, ne domino quidem dissimulaturus, si quid minus probaret. Anxius in officio & superstitiosus, fidelis ad unguem, compositus & ordinis amicus, praecipue frugalis. Per aliquot annos sibi solus familia, sibi dominus, sibi contubernalis, sibi coquus, nisi cum malebat jejunare, aut coenare sine fumo. Stoicus non institutus, sed natus. Nec quisquam illum videbatur dimovere potuisse ab illa consuetudine vivendi. Rogaverat illum Smendius, ut emigraret in suam villam, & illius commoditatibus secum frueretur, utpote jam vetulus. Respondit, non esse suum tam commede cum alterius commodo vivere. Ergo offerebat ipsi legumina, fructus, & alia, quae ruri nascuntur, respondit, ea esse morbis officiosa, sibi habendam rationem valetudinis, nec aegrotare sibi libere, quod insalubre sit, nec licere, quia sumtuosum sit. Medicis enim non sufficere loculos Schedii. Semper advocationem inveniebat, ne viveret alieno. Cum juberetur ad aliam Religionem transire, aut exire foras, hoc malo, inquit, quam illud. Si non licebit vivere in urbe, licebit in agris aut in silvis.
Dum haec aguntur, domus montana, quam in secessu suo curaverat aedificandam, facta fuit habitabilis. Illam igitur Heidelbergensem, quae totius civitatis loco amoenissimo, si quid judicio, sita fuit, omittit, & cum Genero caeterisque pignoribus in solitudinem migrat, relicto tantum veteri custode, & multorum annorum famulo Caspare Schedio; cujus nomen in aliqua lacinia memoriae Gruterianae merito videtur apponi. Per tria namque decennia, haud multo minus in Bibliotheca Principis, primum Melisso propinquo suo, deinde Grutero liberalem operam navavit. Homo non multum infra aetatem Gruteri, notandi p•ritus, caetera numerandus inter rudes, sed profecto quem censeres cum Varrone suo domestico de literis certare posse. Cum in Bibliothecam ventum erat, totum illum Senatum Populumque librorum, Sicut Cyneas Pyrrhi legatus, patres & cives Romanos suis nominibus persalutabat. Statim illi locus & loculamentum in promtu. Jam patriam insigniorum codicum, unde advenissent, pretia, quibus constitissent, dignitatem, qua venerabiles essent, mire callebat. Vultus illi serius, quasi cum avo Crassi de vitando risu sponsionem fecisset, sermo gravis, & qualis decet imperantes. In his tamen nihil affectabat, suos sibimet dederat mores ab ingenio. Si quid ipsi videbatur, id valde videbatur, ne domino quidem dissimulaturus, si quid minus probaret. Anxius in officio & superstitiosus, fidelis ad unguem, compositus & ordinis amicus, praecipue frugalis. Per aliquot annos sibi solus familia, sibi dominus, sibi contubernalis, sibi coquus, nisi cum malebat jejunare, aut coenare sine fumo. Stoicus non institutus, sed natus. Nec quisquam illum videbatur dimovere potuisse ab illa consuetudine vivendi. Rogaverat illum Smendius, ut emigraret in suam villam, & illius commoditatibus secum frueretur, utpote jam vetulus. Respondit, non esse suum tam commede cum alterius commodo vivere. Ergo offerebat ipsi legumina, fructus, & alia, quae ruri nascuntur, respondit, ea esse morbis officiosa, sibi habendam rationem valetudinis, nec aegrotare sibi libere, quod insalubre sit, nec licere, quia sumtuosum sit. Medicis enim non sufficere loculos Schedii. Semper advocationem inveniebat, ne viveret alieno. Cum juberetur ad aliam Religionem transire, aut exire foras, hoc malo, inquit, quam illud. Si non licebit vivere in urbe, licebit in agris aut in silvis.