A26815:1297
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Been secum actum, quod puella non esset natus, hand dubie enim nemini se fuisse negaturum. In se itaque potius facete lusit, quam ingratos aspere perstrinxit, aut propterhos inhumaniter alios rejecit, aut eosdem sponsoribus, testibus, aut scriptis pub • is […] ut & ipsi in aere essent, & fides in custodia. Quem morem vulgo receptum […] tunc quidem adhibuit, cum maioris etiam momenti pacta for • t condend • , […] filiabus generos daret & dotem, nulla testium conscientia, nulla Form • rum curiositate, nulla cera, quam soceri generique opus esse censebat. […] inquiebat, filiabus non do, nisi quos certo mihi persuadeam esse vires b • quos si vere nactus sum tales frustra cumque injuria illorum, caveo injuriam. Nemo enim fraudem facit, nisi mal••s, socerum vero nemo falsit […] p • & ne patri quidem parsur•s: sin improbos, iniquos & persidos, qu•• […] ⟨p. 556⟩quid custoditum, quid sanctum satis erit, quod non hi tales perrumpant, violent, invadant? Quae dos erit satis clausa, quam non tales aut attrahunt in suam rapinam, aut consumant in suam gulam? Nam nec avarus quid justum sit cogitat, nec luxuriosus quid suum: ille habere vult, quod habeat, hic quod non habeat, uterque utcunque habeat. Nihil obstabit utrique Charybdi. Si quid deinde secus accidisset, & minus ex voto tam in ijs, quae modo dicta sunt, quam in alijs vitae negotijs, illud omne tali excipiebat animo, quali susceperat, aut ordinaverat; susceperat autem sic, ut existimaret aliter evenire posse, quam vellet. Eventus enim omnes expectare, hominis est, sinistros tolerare, viri. Ea fortitudo in Grutero plane fuit singularis. Damna, morbos, exilia, calamitates expertus est, quantum quisquam; toleravit, ut pauci. Certe credidisses cum non admodum sentire quoscunque casus, quia dum sentiebat, abstinuit à querelis. Ubicunque esset, in quibuscunque malis versaretur, omisit ille literas suas, non fortia verba, non urbanitates, non jocos, non animum subnixum non liberatem, non denique Gruterum. Nullus affectus tenerior est, quam ille, qui inter conjuges coalescit, qui duas animas jungit, & junctas habet pro una. Hae cum post duae fiunt iterum, & dies illefatalis toto coeli ac […] medio molitur divortium, magnitudini flagrantissimi affectus.