A26815:1313
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nam & Crates olim à quodam Nicodromo in faciem percussus, satis ad infamiam caedentis arbitratus est, si chartam in fronte circumferret cum inscriptione Nicodromus Fecit. Virum autem doctum & justum senem & inermem occidendi causa ferro petere, plus multo infamius est, quam icere Cratetem pugno. Barber, si virtuti non pepercisti, quam oderas, pepercisses saltem senectuti: vel si quis adhuc respectus in te boni fuit, saltem cives meos audivisses, qui crudelitatem tuam laudibus Gruteri, nisi bellua es, mitigassent. Horum nomini bonus senex gravis fuit unquam, nemo illius injuriam, nemo superbiam, nemo vocem cuiquam molestam allegavit. Vivebat domi sine ⟨p. 565⟩strepitu, foris sine offensa; obviis humanus & affabilis, benignus egenis, Plebejo & Senatori diversa similitudine gratus, dumb in utriusque descendit argumentum, aut descendit, & secundum judicium sapuit amborum. Audeo referre quod per idem tempus evenit, non speciosum quidem ad narrandum, sed hoc loco opportunum. Hiberno quodam die, cum terra splenderet nivibus, & coelum Sole, Gruterus, somnolentiam cubicularem detersurus ambulatione suburbana, processit ab urbe Brettâ paulo longius, & in ipso descensu, qua collis modicus difficilius admittebat sursum nitentes vecturas, puerulum conspicatur rustice braccatum, & toto corpore contra frigus densa canabina munitum; collegerat autem in proxima silva satis gravem lignorum fascem, quem humi perg•la•um nivis dorsum alligato fune non incommode trahebat, nisi quod jam fessus & a • lus, in vix perpetuis usibus lubrica, sarcinam contra collem provehere frustra laborabat. Gruterus cum jam propius venisset, intellecta difficultate lignatoris, interrogat, cujas & cujus? Respondet ille; Domine civis sum Bretanus, Caesaris (ita patrem nominabant) filius. Ergo profecto, inquit Gruterus piaculum mihi sit, tibi negare auxilium. Nam & ego Caesari & Caesaris filio obsequium praebere debeo; & cum joco deripit pallium, lignis imponit, & apprehenso mox fune, senex puero, & puer seni vires sociat, donec in planum subvecta materia iterum cedebat uni. Gratiis actis puer domum pergit, & ad patrem ingressus Gruteri depraedicat festivum alloquium, & quam tulisset ille suis laboribus tempestivam opem laetus exponit. Haec qui velut minuta, & memoriam non merentia contemnit, is forsan apud animum suum non reputat▪ quantum adhuc sibi desit ad facti tantilli pietatem.