A26815:1300
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nam responsi ipsius, inquiebat, se non fugere authoritatem, sed illos sugere rationem, qui de verbis sanis excuderint haud samum sensum. Id quod in aulis fieri solere nimis frequenter, & more pernicioso, dum illi, qui circa Principes sunt absentium verba & facta corrumpant in occasionem joci, & ut domino delicias faciant alios faciant Corcopithecos. Experiuntur autem hanc injuriam multo maximam partem viri docti, quos imperiti Marsyae, & apud Potentes gratiosi indignis adeo modis deformant, ut & literati & literae, sapientes & sapientia, honesty & honestas nullo fere loco habeantur, nisi ludibrio, jurante calumnia, neminem quicquam sapere, nisi qui doctrinam nunquam attigerint. Hinc non solum totum eruditionis nomen inter illos sordet, sed & convicium est immanissimum, appellari doctum. Unde statim ab infantia, quisquis imagines aliquas habet majorum, liberos suos diligenter ab isto vocabulo removet, neque vult, ut sui quicquam proficiant ultra illum modum, ubi virtus incipit. Pingere litterum satis est, salutationem figurare loquentia, & gestu necessarium pilam vero, tripudia, gladium, nummum discere, dignissimum illorum studijs habetur qui se metiuntur natalibus. Itaque coram his, ubi aliquid insigniter, sapienter, graviterque respondetur, nihil eorum capiunt ⟨p. 558⟩miseri illi mortales, & ob hanc ipsam causam sana loquentes adscribunt delirantibus. Propterea tam pauci sunt, qui vitam, Rempublicam & in caeteris rectam rationem intelligant. Nec mirum est, quod nos inciderimus in tam sinistros homines. Gruterus hoc dicere voluit, nimiam esse solicitudinem illorum, qui sub omnitecto vetusto suspectant mortem, cum & domus novae & firmissimae Regum turres sua efferant & ipsae functa; cum tam metuendum habeas, ne periculose cadas in aliquo angulo domus securae, quam ne tota supra te incumbat domus effecta: cum hoc ipsum habitaculum, quo nos Natura inclusit, sit omnibus malis aedibus corruptius, neque quicquam nos saepius elidat, quam hoc quod metuimus, ne elidatur; cum miseri formidemus magnas moles, & tamen saepius nos opprimat, quod negligitur, ut innoxium, quam quod cavetur, ut infestum. Nemo autem tranquillior potest esse in tot casuum varietate, quam is qui vitam hanc ita possidet, ut rem arbitrij alieni, & desituram in principium vitae melioris, ubi beatitas omnem sensum mali excludit, & omnem ••nem excludit boni. Eo noster adspirabat.
Nam responsi ipsius, inquiebat, se non fugere authoritatem, sed illos sugere rationem, qui de verbis sanis excuderint haud samum sensum. Id quod in aulis fieri solere nimis frequenter, & more pernicioso, dum illi, qui circa Principes sunt absentium verba & facta corrumpant in occasionem joci, & ut domino delicias faciant alios faciant Corcopithecos. Experiuntur autem hanc injuriam multo maximam partem viri docti, quos imperiti Marsyae, & apud Potentes gratiosi indignis adeo modis deformant, ut & literati & literae, sapientes & sapientia, honesti & honestas nullo fere loco habeantur, nisi ludibrio, jurante calumnia, neminem quicquam sapere, nisi qui doctrinam nunquam attigerint. Hinc non solum totum eruditionis nomen inter illos sordet, sed & convicium est immanissimum, appellari doctum. Unde statim ab infantia, quisquis imagines aliquas habet majorum, liberos suos diligenter ab isto vocabulo removet, neque vult, ut sui quicquam proficiant ultra illum modum, ubi virtus incipit. Pingere litterum satis est, salutationem figurare loquentia, & gestu necessarium pilam vero, tripudia, gladium, nummum discere, dignissimum illorum studijs habetur qui se metiuntur natalibus. Itaque coram his, ubi aliquid insigniter, sapienter, graviterque respondetur, nihil eorum capiunt