A26815:1314
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Puerum expedire cum frigore luctantem & onere, nihil magni est. At tu fortassis praeteriisses. Ito per reliquum charitatis ordinem, reperies semper aliquid non magnum. At hoc & illud & rursus aliud non magnum, tu fortassis nunquam in animum inducis praestare. Quae si magna non sunt, cur negliguntur? Minuta res est homini opulento denarios interdum egenis porrigere. Minuta res est justam mercedem operariis pendere: minuta res est obvios civili salutation afficere: at tu fortassis ita durus es, ut nullius paupertate molliaris; ita sordidus, ut alienas operas ter circumciso pretio redimas; ita fastid osus, ut patriciam vocem nunquam minori indulgeas. Quae si tu facere, per ingenium tuum posses, protinus magna tibi viderentur, nec meministi, talia minora minimis fieri, cum qui facit, magni putat. In aliorum animis laus nostra nasci debet, in nostris virtus. Nec Gruterus unquam per haec gloriam captavit: Nobis permissum est in illius virtutes ambitiosius inquirere, nec earum quicquam, si per copiam liceret, obliterare. Cum jam Brettae novus cultus, novi homines, nova impotentia civitatem urgerent, alio migrandi consilium certo sedit. Nam ipsum quoque Juvenes quidam ex familia Jesuitarum disputando solicitaba•t qu•bus ille primum placide respondit, & semel etiam sententiam Augustini▪ quam non satis memoriter ipsi meminerant, ex libro praesenti o•te• d•t, docu •que aliis verbis, & alio loco extare, quod ab illis & pro illis fu•rat allatum. Deinde cum nec dum▪ desistesterent, quin ipsum talibus ob••• derent, libertate resumta, mirari se dixit, ubi frontem reliquissent semib […] juvenes, ut sperent docere senem sexagenarium, qui plures •atres in vita legerit, quam ipsi saltem vidissent. Jesuitas Senes ⟨p. 566⟩& primarios (Schottum nominabat & Sirmondum) sibi mutuo honore litterarumque commercio coli: nullam tamen ab istis de Religione sibi molestiam exhiberi. Erat enim noster alienus ab istis velitationibus, quas nec in aliis probavit. Nam certamina talia semper fr istis eventibus finiuntur, ut acerbius fiat odium inter parts, & nemo per illa melior. Mira res est, quod commissionibus factionum, argumentorum versutiis, clamoribus, convitiis, mutuis execrationibus Deo nos gratiores fier putamus, cum amor, & pax, & mansuetudo, & praecedentium mater Fides nobis rem conficiant, quorum tamen postrema cura habetur, & inter disceptandum nulla. Haereses odisti?