A26815:1327
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Narro vobis, Eximii per Europam viri, qui amore cum Grutero certastis & literis. Narro vobis, inquam, tristissima veritate, Gruterum frustra nunc sperari, frustra optari, frustra vocari. Abiit, abiit illuc, ubi multae dicuntur esse habitationes ubi magnus Amicus & Frater noster vivit & regnat, ubi Sapientia non docetur, nec discitur, sed cernitur & scitur. Ubi Professio communis est & aeterna, laudare; ubi stipendium sempiternum, vivere; ubi nec Proscribens, nec Proscriptor; ubi nulla librorum cura, sed supra bibliothecas omnes, supra cunctas humanas aestimationes, unus, optimus, maximus, sanctus Liber, in quo nomina nostra scripta sunt inter haeredes vitae Coelestis. Ubi non horti nostri, non rura nos delectant aut exercent: sed ubi nos ipsi fructus simus, & arbores satae ad ripas aquarum, quae fructum suum suo tempore ferunt, & foliis comant semper virentibus. Eo, eo concessit ille tot expetitus egregiis factionibus, quam litem Deus sapienter decidit, & quod invidia solum carere poterat, suum bonum confiscavit. Id quamvis à Justo juste factum est, quamvis dolere quasi expostulare est: tamen sine querela, sine gemitu nobis tam chari capitis jactura non abibit.
Ignosce nobis, rerum humanarum summa & liberrima potestas, quod tuum tibi redere nunquam possumus, quin affligamur. Ignosce, si quid & mihi deinceps redibit in praecordia. Quoties enim liberos Gruteri, quoties interiors Amicos ejus, quoties Me, quem non postremo loco dilexit, inspexero, nihil profecto obstabit, quin ipsa solatia vulnus utcunque obductum rescindant. Nunquam patriam nostram, nunquam tuam in illa, Grutere, domum, nunquam montem illum agellis tuis suppositum, nunquam monumenta tua meis oculis objiciet Fortuna, quin me objiciat simul acerbissimo dolori. Quoties enim saeculum hoc infidum, intutum, fucatum, bilingue, superbum, rapax, avarum, & quicquid nimis verum est, cogitavero; toties in mentem mihi revocabitur tua fides, tua sinceritas, tuus candor, tuum illud verum os, tuus ille modestus animus, tuum illud justum, benignum, aureum pectus. Quicquid autem idem saeculum istud totidem suis malis artitibus instructum adversus me, sicut pridem coepit, molietur, tuam ego patientiam, tuam tranquillitatem, tuum contemtum animose opponam. Superi velint, Grutere, ut rectius in his imitatorem tuum agam, quam laudatorem.