A26815:1317
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quos ut Gruterus nunquam videret, & simul ab aliis saeculi malis remotior •sset, in occipitio montis illius, qui Metropolim Palatinam praetexit ab Au••ro▪ praedium emit & secessum. Id inter silvas positum proximas cultura spatiosi fundi solam illam partem montis nudat, frugum & fructuum capax, pecori & pecudi benignum, Non hic lac aestate novum, non frigore desit. Nihil hic ••••pitus, nisi quas aestate silvicolae volucres, aut avitia domestica, aut mugientes balantesque divi•iae, aut sibilants ventorum lasciviae reddunt. Ad hoc secretum Gruteru• omnibus desideriis festinabat, quamvis ipsa Bretta non medioc•iter etiam suo quodam genio eum retinere videbatur. Situm enim • dabat humilis & porrectus clivus; circa muros gra•iam habebant horti, […], vin•ae. Sedes ipsa nobilitat•m auxerat partu Philippi Melanchthonis, & […] co • ja, quam non solum contra vicinum quendam Principem olim, […] & nuper offendit contra hos•em novissimum, dumb prope postrema deditio[…] […] accepit, diu•ue nihil horruit exempla vicinorum, quos fides ⟨p. 567⟩sua pessundedit, jugulante Bavaro milite quicquid r•sistendo docuerat se non posse prodere Domino suo sacramentum. Et hoc quidem tempore spectata fuit praecipue prudentia, & vigilans cura Oswaldi Smendi, qui •olus p • ctus urbis tunc, & ipse Gener Gruteri, vir nunquam civibus ob […] pulcherrima, nec nobis ob insignes virtutes, inter lauds Soceri obliv • dus. Tandem igitur noster Bretta discedit charus à charus, sed tamen cum chari • . Ventum erat Heidelsheimium, quod oppidum est vetus nuper didia sui part cinefactum, & paucis milliaribus Bretta divisum. In co Senatores, cum de Grutero intellexissent, ilico venerunt, hospitem tantae famae salutaturi, relictis interim domi mandatis, ut prandium quàm optimum instrueretur. Rogabant deinde Gruterum, ipsorum frugalitatem ne sp ret, veniret prasum. Id honori sibi futurum & gaudio. Obsecutus est Gruterus & in illo prandio frontem explicavit hilariter. Vehementer enim dctavit illum comitas inexpectata, nec in oppido nuper exusto & direpto, quodque vix trivialem litteraturam noverat, suum nomen vel auditum esse unquam, vel amari credere potuisset. Hactenus felix hujus loci memoria, sed non longe post sane quam tristis & luctuosa.