A26815:132
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Eripit see subito, aufertque ex oculis praeclara virtus, & invidia certè est aliqua, quae spes maximas semper depascitur; vix dum enim annum suprâ decimum octavum impleverat, quum miserrimâ lanienâ Tewsburiae occiditur, & incredibili dolore simul & orbitate Wintoniensem afflixit. Quis tibi chare pater cernenti talia sensus, Quosque dabas gemitus?—
Eripit se subito, aufertque ex oculis praeclara virtus, & invidia certè est aliqua, quae spes maximas semper depascitur; vix dum enim annum suprâ decimum octavum impleverat, quum miserrimâ lanienâ Tewsburiae occiditur, & incredibili dolore simul & orbitate Wintoniensem afflixit. Quis tibi chare pater cernenti talia sensus, Quosque dabas gemitus?—
Hactenus, quae levi brachio pertransivimus, luculentum de Fundatoris nostri virtute & sanctitate specimen prae see ferunt: integritatem nunc & sapientiam videamus: quas Henricus (certè eximius ille Regum) adeo est admiratus, ut administrationem duorum Collegiorum, quae amplissimis reditibus nuper dotaverat, bonis etiam legibus & institutis cupiens exornare, Wintoniensi 1nostro, unà cum Johanne Episcopo Lincolniensi commiserit. Quos ille duos ut olim populus Rom: decemviros constituit, non solum ut jura conderent verùm 2etiam corrigerent si opus esset, & interpretarentur, neque provocatio ab eis ⟨p. 71⟩sicut à reliquis magistratibus fieret: Qui ubi animadverterunt deesse aliquid primis legibus, pro re natâ alias ad easdem, tabulas adjecerunt. Haec summa potestas diplomat Regio facta illis est, 3. Iduum Juliarum, Regnique 33. 3in haec verba.
Hactenus, quae levi brachio pertransivimus, luculentum de Fundatoris nostri virtute & sanctitate specimen prae se ferunt: integritatem nunc & sapientiam videamus: quas Henricus (certè eximius ille Regum) adeo est admiratus, ut administrationem duorum Collegiorum, quae amplissimis reditibus nuper dotaverat, bonis etiam legibus & institutis cupiens exornare, Wintoniensi