A26815:1335
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Muta Palatini quod Bibliotheca recessit, Illa fere innumeris clara Voluminibus, Illaque Niliacae poterat quae vincere palmas, Et Vaticanae obsistere luminibus; Quodque Heidelberga Romam captiva migravit; Jactura haec equidem vix reparabilis est, Mutam at vocalis quod Bibliotheca secuta est, Illa tot aureolis foeta Voluminibus. Quae poterat Romae praecepta, & condere Atheni•, Flexanimoque arts quaslibet ore loqui; Nempe quod è terris magnus Gruterus abivit; Jactura omnino haec irreparabilis est.
Muta Palatini quod Bibliotheca recessit, Illa fere innumeris clara Voluminibus, Illaque Niliacae poterat quae vincere palmas, Et Vaticanae obsistere luminibus; Quodque Heidelberga Romam captiva migravit; Jactura haec equidem vix reparabilis est, Mutam at vocalis quod Bibliotheca secuta est, Illa tot aureolis foeta Voluminibus. Quae poterat Romae praecepta, & condere Atheni•, Flexanimoque artes quaslibet ore loqui; Nempe quod è terris magnus Gruterus abivit; Jactura omnino haec irreparabilis est.
Thomas Lansius.