Aristotelis & Platonis dogmata, sententiasque omnes ita in promptu habebat, ut soepe soepius, parta occasion paginas integras & capita sine ullo librorum adminiculo fideliter, nec uno verbo inverso ex memoria reci•aret: idque & non multis antequam excederet dicbus, in Socratis Apologia & Euthyphrone, Platonicis Dialogis, contigit: quos paucis exceptis, quae Dialogi potius introductio, quam D•alogus sunt, nulla immutata serie, neque sententiarum, neque verborum, integros p•r intervalla memoriter habuit. Quod & in aliis auctoribus, quos semel l•gerat, usu venisse illi compertum est. Ita ut nunquam ad Syllabos, aut rerum catalogos cum libris expressos recurrerit; ridebatque eos, qui tam labili. nec veraci fundamento, ita fidunt, ut ingenio vel lucem, vel opem addi posse praesumerent. Hinc factum est, in tam varia atque continua librorum lectione, nihil ut ille excerpserit, scripseritque alieni laboris. Ea tamen •irmatus rerum memoria, nunquam ex aliis, aut publica enuncia vit, aut scriptis tradidit, quod in proprio author, tanquam in fonte oculatus ipse prius non viderit: Nec Cath•dram ascendit imparatus, sed praeviis labore, studio, lectione, ac consideration summa. Itaque nemo in laudandis fidem, nemo in exponendis diligentiam, nemo in tradendis auctorum sententiis solertiam accusavit. Hoc ingenii acumine ac dexteritate, multa molitus est, multa aliis intentata ⟨p. 581⟩aggressus, felici exitu assecutus, promptus ad inveniendum, ad disponendum scrius, facilis ad eloquendum, atque opportunus; ad scribendum tamen ineptus, & segnis, ideoque et si multa ingenio superavit, & collegit, taedio tamen scribendi, ac segnitie, ut amissa, ruerent, non parvo studiosorum damno, passus est. Suadentibus amicis, ut ad scribendum induceret animum, neque vinci se à simile labour permitteret, pollicebatur ille quidem, & cum unum vel alterum caput scripsisset, abjecto longius calamo, morbum corporis, oculorum aciem, dolorem capitis, vel quid simile causabatur. Et profecto characteres ejus ineptissimos, scriptionis lineae distortae excipiebant, ut difficile esset, cum in finem unius pervenisset in parto dextera, principium alterius in laeva, nisi digito retrogrado ducente, invenire; & ipse etiam, qui scripserat, id haberet negotii▪ ita ut dum is ea legeret, in risum effundi cogeremur, & ille etiam ridens, mirum id esse diceret.
Aristotelis & Platonis dogmata, sententiasque omnes ita in promptu habebat, ut soepe soepius, parta occasione paginas integras & capita sine ullo librorum adminiculo fideliter, nec uno verbo inverso ex memoria reci•aret: idque & non multis antequam excederet dicbus, in Socratis Apologia & Euthyphrone, Platonicis Dialogis, contigit: quos paucis exceptis, quae Dialogi potius introductio, quam D•alogus sunt, nulla immutata serie, neque sententiarum, neque verborum, integros p•r intervalla memoriter habuit. Quod & in aliis auctoribus, quos semel l•gerat, usu venisse illi compertum est. Ita ut nunquam ad Syllabos, aut rerum catalogos cum libris expressos recurrerit; ridebatque eos, qui tam labili. nec veraci fundamento, ita fidunt, ut ingenio vel lucem, vel opem addi posse praesumerent. Hinc factum est, in tam varia atque continua librorum lectione, nihil ut ille excerpserit, scripseritque alieni laboris. Ea tamen •irmatus rerum memoria, nunquam ex aliis, aut publica enuncia vit, aut scriptis tradidit, quod in proprio auctore, tanquam in fonte oculatus ipse prius non viderit: Nec Cath•dram ascendit imparatus, sed praeviis labore, studio, lectione, ac consideratione summa. Itaque nemo in laudandis fidem, nemo in exponendis diligentiam, nemo in tradendis auctorum sententiis solertiam accusavit. Hoc ingenii acumine ac dexteritate, multa molitus est, multa aliis intentata ⟨p. 581⟩aggressus, felici exitu assecutus, promptus ad inveniendum, ad disponendum scrius, facilis ad eloquendum, atque opportunus; ad scribendum tamen ineptus, & segnis, ideoque et si multa ingenio superavit, & collegit, taedio tamen scribendi, ac segnitie, ut amissa, ruerent, non parvo studiosorum damno, passus est. Suadentibus amicis, ut ad scribendum induceret animum, neque vinci se à simili labore permitteret, pollicebatur ille quidem, & cum unum vel alterum caput scripsisset, abjecto longius calamo, morbum corporis, oculorum aciem, dolorem capitis, vel quid simile causabatur. Et profecto characteres ejus ineptissimos, scriptionis lineae distortae excipiebant, ut difficile esset, cum in finem unius pervenisset in parto dextera, principium alterius in laeva, nisi digito retrogrado ducente, invenire; & ipse etiam, qui scripserat, id haberet negotii▪ ita ut dum is ea legeret, in risum effundi cogeremur, & ille etiam ridens, mirum id esse diceret.