A26815:1371
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Lagalla › JULII CAESARIS LAGALLAE VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Et profecto dignus erat, qui justi exercitus a•mos gerebat, justis exercitus honoribus, de justo exercitu triumpharet. Neque ⟨p. 580⟩Bernardini fama humilior in pacis concordiaeque studiis extitit. Multa is acri, solertique ingenio in administranda Republica laudabil•ter inventa, efficacis prudentiae impetu, non sine maximo civium commodo peregit: multa scripsit foelicis ingenii monumenta; quae cum edi publice i••ersit▪ ejus humanissimum filium •aelium, virum, praeter raram in rebus sacris & Juris prisci ac recentioris scientia eruditionem, vera pietate, prudentia, animi magnitudine, candour, in Rempublicam charitate, benevolentia, & aequitate praeditum, & virtutis pat•rnae, sicut & rerum haeredem, assiduis crebrisque precibus rogatum, à me adductum iri sp•ro, ut praeclaros illos prudentiae foetus in vulgus edat, publicique juris ut fiant, pro suo in literatos studio patiatur. Bernardinus itaque Caesaris ingenium viresque cum haberet exploratas, ne Rempublicam fraudaret. Pontifici consilium suum de eligendo Caesare, reique rationem omnem exposuit. Hoc laboris onere susc•pto toto pectore, atque indefesso labore nec vulgari eloquio etiam ipsis quandoque adversis Musis, Peripateticam •hilosophiam exhibuit auditoribus, non difficultatum ambagibus, & sententiarum tenebris involutam, sed claram •am & patentem abauctoris, quem declarandum susc•perat, doctrina, nisi Christiana pietas aliud moneret, nusquam recedens. Quae enim aspera jam & inaccessa, vel interpretum injuria, vel malignitate temporis, vel quod saeculi hujus vitium est, delicatioris stomachi, & à quovis alieni labour inertia videbantur, apertis verborum luminibus, ex veterum Peripateticorum declarationibus, quibus uti & rationi magis, & veritati consentaneis, enixe insistebat, plana, & levia, ideoque grata & tempestiva proponebat. Diutius studiosorum hominum animi dubitarunt, vis-ne & acumen ingenii, & sententiarum sublimitas, an eloquentia ipsa, modusque rerum tradendarum facilis, sed non vulgaris; elegans, sed non obscurus; gravis, sed non tumens, in Caesar praestiterint. Quare omnes un re in hoc convenere, ut omnia admirarentur, ac veluti quid divinum & natura humana superius laudarent ac colerent.