A26815:1361
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Clarissimo Doctissimoque Viro Guidoni Patino Bellovacensi, Doctori Medico Parisino & Scholarum Censori meritissimo, GABRIEL NAUDAEUS S. P. D.
ILLUD mihi ex voto, si quidquam aliud omnino contigit, eruditissime Patine, quod quaerenti mihi occasionem eodem Te officiorum genere demerendi, quo amicorum meorum benevolentiam, & praeclara in me voluntatis testimonia posteritati consignare soleo: Tu velut ex condicto, hoc unum à me postulares, ut summi Philosophi Julii Caesaris Lagallae vitam, quam ab eximiae doctrinae titulis commendatissimo Leon Allatio conscriptam, & in sup•llectile mea chartacea repositam dudum intellexeras, Tibi in aliquot dies commodare vellem. Hanc igitur, nulla interposita mora, velut si mihi Deus occasionem illam votis meis satisfaciendi ex machina quadam obtulisset, sub tuis praeclaris & felicibus auspiciis, in publicam hominum lucem emittere constitui. Sic enim praeterquam molestissimis laboribus consulam, quos afferre Tibi in ea ex Manuscripto meo eruenda Anagnostae cujusdam ineptissimi quo Romae sum usus, negligentia potuisset; illud insuper fecisse mihi videbor, quod utriusque nostrum rations postulabant, dumb publicae commoditatis studium, quo vel à ⟨p. 576⟩teneris annis raptum Te miro modo atque in censum fuisse nemini non perspectum est, hoc veluti pretiosae eujusdam & poregrinae mercies fragmento locupletare, Te uno potissimum annuente, cujus exquisitum ut in caeteris rebus, sic in literaria judicium est, contendo: Meae vero singulari in Te observantiae puto etiam hoc exiguo licet munusculo satisfactum iri, si non omnino, saltem eo modo, quem praestare mei similes & in literis innutriti homines solent, dumb acceptorum beneficiorum memoriam hoc uno, velut ad eorum perpetuitatem erecto monumento non intercidere patiuntur. Et sanè quantum ad me attinet, palam hac in Praefatione testari non verebor, Te unum esse, eujus eximiam doctrinam, miram probitatem, fidem in amicos, diligentiam in Art, studium instruendae Bibliothecae, voluntatem de bonis omnibus bene merendi, conatum egregias aliorum actions promovendi; animum denique praeclaris de rebus informatum, Posteritas ipsa in exemplum ducere possit. Quid plura?