A26815:1374
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Lagalla › JULII CAESARIS LAGALLAE VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Alios tractatus & opuscula, videlicet De Philosophia naturali, supernaturali & ethica, juxta dogmata ⟨p. 582⟩Aristotelis, & Antiquorum. De Incantationibus, fato, libero arbitrio, & predestination, contra Pomponatium. De nutritione, & augmentatione. De speciebus intelligibilibus. De Anima commentarios, morte praeventus, partim non absolvit, partim scidit; quod non arriderent, nec ultimam posuisset manum, Vulcano commisit. Fragmentum De speciebus intelligibilibus, à fato; incendioque salvum, ne studiosos fraudare videamur, cum aliis edemus. Unus est in omnibus dicendi modus, eadem methodus, non dissimilis exponendi ratio, &, ut uno verbo omnia complectar, universa parentis effigiem prae see ferunt. Purioris sermonis sectator, semper orationem variis figuratam luminibus, moderate tamen, & graviter, cum per res ipsas licet, exornat. Ratiocinationibus, & argumentis, quibus adversarium pellit, prosternitque, densus; nec ab eruditione tanquam severus Philosophus abstinet; ludicra ac puerilia aspernatur, veritatis amator, ipsa naturae adyta penetrat, indeque veritatem extractam solidis rationibus aperit. Non defuerunt qui illum in referendis aliorum opinionibus ac sententiis tanquam prolixum: at ubi verbis opus erat ad rem subjectam enarrandam, nimis arctum accusarent, vitioque illi verterent, quod multa difficilia & ardua, non ex propria sententia, sed ad ostendendum ingenii acumen, aliter acres forent, protulerit.
Alios tractatus & opuscula, videlicet De Philosophia naturali, supernaturali & ethica, juxta dogmata ⟨p. 582⟩Aristotelis, & Antiquorum. De Incantationibus, fato, libero arbitrio, & praedestinatione, contra Pomponatium. De nutritione, & augmentatione. De speciebus intelligibilibus. De Anima commentarios, morte praeventus, partim non absolvit, partim scidit; quod non arriderent, nec ultimam posuisset manum, Vulcano commisit. Fragmentum De speciebus intelligibilibus, à fato; incendioque salvum, ne studiosos fraudare videamur, cum aliis edemus. Unus est in omnibus dicendi modus, eadem methodus, non dissimilis exponendi ratio, &, ut uno verbo omnia complectar, universa parentis effigiem prae se ferunt. Purioris sermonis sectator, semper orationem variis figuratam luminibus, moderate tamen, & graviter, cum per res ipsas licet, exornat. Ratiocinationibus, & argumentis, quibus adversarium pellit, prosternitque, densus; nec ab eruditione tanquam severus Philosophus abstinet; ludicra ac puerilia aspernatur, veritatis amator, ipsa naturae adyta penetrat, indeque veritatem extractam solidis rationibus aperit. Non defuerunt qui illum in referendis aliorum opinionibus ac sententiis tanquam prolixum: at ubi verbis opus erat ad rem subjectam enarrandam, nimis arctum accusarent, vitioque illi verterent, quod multa difficilia & ardua, non ex propria sententia, sed ad ostendendum ingenii acumen, aliter ac res forent, protulerit.