A26815:1375
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Lagalla › JULII CAESARIS LAGALLAE VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Fuit habitu corporis succulento & sanguineo, ita ut saepius, intra eundem annum, magnam sanguinis copiam mitre cogeretur, in gravissima pericula ab ejus redundantia conjectus ventre protuberanti, colore semper florido, oculis prominentioribus, auribus mediocribus & decor efformatis: fronte nec nimis arcta, nec nimis ampla: dentibus minutioribus, solidis, ac nitidis. Vini aliquantulum avidior fuit, tum ob bilis copiam, qua abundabat: tum ob animi agitationem, qua facile aes•uabat: Ita tamen vina appetebat, ut à generosis & dulcibus quam maxime abhorreret; tantum enim acidioribus, adstringentibus, & oligophoris delectabatur. Nec propterea unquam ob quemlibet vini potum, negotiis vel siudiis impediebatur; quinimo, & à prandio, & à coena lectitare semper pro veteri instituto, jam inde à pueritia, cum primis literis operam daret, solitus, morbosam juventam & praeproperam sibi mortem paravit. In victu mirum est dicere, quantum sobrius fuerit, pane ac vino apprime contentus, carnium minimum avidus, ita ut vix bis, aut ter in hebdomade ipsis vesceretur: ovis non multum tribuebat; caseo magis delectabatur; infensissimus multitudini ferculorum, raro, ut alterum degustaret, adduci poterat. Multis ante obitum annis, acetarii aliquid, & parum casei tantummodo, vel fructum aliquem in deliciis, & pro lautissimis eduliis habuit. Saepissime una tantum, aut duabus, ad summum, panis buccellis, & vino contentus erat. Brevis somni, & laborum patientissimus, quousque per gravissimos morbos illi denegatum non fuit. Ingenio acri, elatiori, & injuriae impatienti, caeterum Latinis disciplinis maxim accommodato, ac Philosophiae potissimum naturali, cui semper studuit, ut ejus monumenta testantur. Eloquio fuit vehementi, ita ut etsi pacate loqueretur, & cum viris magnis, imperium quodammodo prae see ferret; liberiore dicendi audacia, nulla habita ratione, vel personae, vel temporis, vel eventus, dum see laesum existimaret, & vera loqueretur; quibus rebus magnam sibi invidiam concitavit. Pecuniarum ⟨p. 583⟩nullum ei fuit studium; quod enim habebat hilariter inter Amicos impendebat, acerrimus avaritiae hostis, quam homine libero indignam dictitabat. Add•bat etiam nescio quae ex severioris austeraeque Philosophiae arcanis; Paupertatem Philosophiae vernaculam esse. Omnia flagitia, & culpas divitiarum alumnas, virtutes paupertatis:
Fuit habitu corporis succulento & sanguineo, ita ut saepius, intra eundem annum, magnam sanguinis copiam mittere cogeretur, in gravissima pericula ab ejus redundantia conjectus ventre protuberanti, colore semper florido, oculis prominentioribus, auribus mediocribus & decore efformatis: fronte nec nimis arcta, nec nimis ampla: dentibus minutioribus, solidis, ac nitidis. Vini aliquantulum avidior fuit, tum ob bilis copiam, qua abundabat: tum ob animi agitationem, qua facile aesuabat: Ita tamen vina appetebat, ut à generosis & dulcibus quam maxime abhorreret; tantum enim acidioribus, adstringentibus, & oligophoris delectabatur. Nec propterea unquam ob quemlibet vini potum, negotiis vel siudiis impediebatur; quinimo, & à prandio, & à coena lectitare semper pro veteri instituto, jam inde à pueritia, cum primis literis operam daret, solitus, morbosam juventam & praeproperam sibi mortem paravit. In victu mirum est dicere, quantum sobrius fuerit, pane ac vino apprime contentus, carnium minimum avidus, ita ut vix bis, aut ter in hebdomade ipsis vesceretur: ovis non multum tribuebat; caseo magis delectabatur; infensissimus multitudini ferculorum, raro, ut alterum degustaret, adduci poterat. Multis ante obitum annis, acetarii aliquid, & parum casei tantummodo, vel fructum aliquem in deliciis, & pro lautissimis eduliis habuit. Saepissime una tantum, aut duabus, ad summum, panis buccellis, & vino contentus erat. Brevis somni, & laborum patientissimus, quousque per gravissimos morbos illi denegatum non fuit. Ingenio acri, elatiori, & injuriae impatienti, caeterum Latinis disciplinis maxime accommodato, ac Philosophiae potissimum naturali, cui semper studuit, ut ejus monumenta testantur. Eloquio fuit vehementi, ita ut etsi pacate loqueretur, & cum viris magnis, imperium quodammodo prae se ferret; liberiore dicendi audacia, nulla habita ratione, vel personae, vel temporis, vel eventus, dum se laesum existimaret, & vera loqueretur; quibus rebus magnam sibi invidiam concitavit. Pecuniarum