A26815:1377
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Lagalla › JULII CAESARIS LAGALLAE VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Cum aliquando de quaestione Philosophica disc•ptaretur, nec Antonius cum Caryophilo conveniret, Caryophilus, subcruenta facie, namque eam bile accender•t, clamoribus domum implere, mi•ari viri ignorantiam qui quo magis literis incumberet, eo magis intellectu ac cerebro indu•esc•ret, se omnia optime callere, & uno die plura percurrere, quam Antonius vel alii pluribus d•ebus. Tum Julius; verum Caryophilus ait. An non vides Antoni dumb tantum unam paginam percurris, uno eodemque tempore Caryophilum ambas (erat enim luscus, & utroque oculo, hac atque illac videre videbatur) percurrere? Alias dumb nimis vocem in disputationibus efferret, atque nulla causa astantium aures contunderet: Quid id est, ait Caryophile? Si jejunus es, ••olidus es; si pransus, jam ebrius obgannis. Sic etiam cum quidam inter convivandum, uxoris flagitiis famosus, argutaretur, & distinction partium urgere videretur: nam dicebat, est vel hoc, vel hoc; si hoc id erit; si hoc, aliud erit: & Ant• nius ⟨p. 584⟩argutiola implicaretur; Julius dixit: Quiesce Antoni, argumento huic responderi non potest, cornutum est. Cum eodem Aldobrandino aliquandiu etiam Taurini fuit, dum Cardinalis apud Serenissimum Sabaudiae ducem, sibi amicitia conjunctissimum, degeret.
Cum aliquando de quaestione Philosophica disc•ptaretur, nec Antonius cum Caryophilo conveniret, Caryophilus, subcruenta facie, namque eam bile accender•t, clamoribus domum implere, mi•ari viri ignorantiam qui quo magis literis incumberet, eo magis intellectu ac cerebro indu•esc•ret, se omnia optime callere, & uno die plura percurrere, quam Antonius vel alii pluribus d•ebus. Tum Julius; verum Caryophilus ait. An non vides Antoni dum tantum unam paginam percurris, uno eodemque tempore Caryophilum ambas (erat enim luscus, & utroque oculo, hac atque illac videre videbatur) percurrere? Alias dum nimis vocem in disputationibus efferret, atque nulla causa astantium aures contunderet: Quid id est, ait Caryophile? Si jejunus es, olidus es; si pransus, jam ebrius obgannis. Sic etiam cum quidam inter convivandum, uxoris flagitiis famosus, argutaretur, & distinctione partium urgere videretur: nam dicebat, est vel hoc, vel hoc; si hoc id erit; si hoc, aliud erit: & Ant nius