A26815:1390
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
ITane comparatum est in aetate hominum? ita Diis placitum, voluptatem ut moeror comes semper consequatur? 1ut incommodi aliquid, malique illico assit, boni si quid obtigerit, ut *Luctus lacrymaeque sequantur Vota, nec in cunctis servet Fortuna ten•rem? Ita hercle (spectatissimi Acad.) nos omnes quotquot huc convenimus hodierno die, vero, serio, edocti sumus: nos (inquam) omnes, de nobismet ipsis liquido & experienter scimus. Unus vix adhuc factus est mensis, quod laetam, exultantem, triumphantem vidimus Academiam, quod totum Musarum chorum solennes canent•m Paeanas auribus vacivis excepimus; quod omnia templa, suggesta omnia, haec ipsa denique artium, scientiarumque domicilia, *lubentes audivi • . Verve (eheu!) dumb nos hic gaudii illius nostri quandam patimur cruditatem, dum suavissimus ille Musarum ovantium concentus auribus nostris adhuc insonat, ecce! foelicitas Academica lugubri mordetur fascino, & communis literaterum lubentia amaritudine gravi t•meratur. Adeo *Nulla sors sors longa est, d • & volu • Invicem cedunt— Eam voluptatem, id gaudium, effusam illam animorum […] […] ⟨p. 590⟩praestitit nobis, & toti fere Christiano Orbi, foelicissimus augustissimi Principis […]; hanc vero tristitiam, hunc moerorem, largam hanc dolendi materiam nobis ante alios oggessit nuperus viri in Repub. literaria principis obitus. Occidit, occidit (Acad.) priscae omnis literaturae, ac verae Historiae sol lucidissimus; splendens & fulgidum rei antiquariae vetustatisque jubar, imis & nimium f•stinis t•nebris obducitur. Ille, ille optimus senex Gu. Camdenus tri•ecli sonis Homerici aevo dignissimus, confecto jam aetatis curriculo, ad plures abiit, nobisque ingens sui desiderium reliquit. Terra Britannia lumen & decus eximium, Matter Academia Ornamentum & Benefactorem egregium, miser ego patronum & parentem charissimum, amisimus. Quod dum attentius mecum recolo, vobisque omnibus satis jam notum recordor, neminem esse vestrum opinor (Acad.) qui miretur amplius, quod per aliquot septimanas Historia muta & elinguis fuerit, quod haec cathedra prorsus vacua, hi parietes vocem nostram prius resonare soliti, nuper funesta taciturnitate luctum suum meumque aliquandiu fuerint testati: