A26815:1393
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
publico potius Oratori, qui ornatius, c•p•osius, & pro dignitate magis eas celebrare potest, *relinquo. Ego Historicae Epitomatoris parts tantum agam, summulam nimirum vitae ejus, ab ortu incipiens, & vestigia aliqua rerum legens, pictorijs quasi umbris brevi tabella delineabo. Quod si interesse putemus, quo coelo, soloque quis nascatur, quave sit ortus prosapia (& sane interesse plurimum ad res magnas ubique autumant docti) nos quoque id primo loco de nostro Camdeno libenter adnotabimus. Lucis usuram primam ei totius regni metropolis Londinium praebuit, ab utroque clemento urbs foelicissima, Urbs peramoena situ, coel•que, saloque beata; Per orbem latè clara, ob civium humanitatem, aedium nitorem, foelicissimorum ingeniorum proventum, omnem denique quae ad humanae vitae cultum, necessitatemque spectant, redundantem copiam. In hac (inquam) urbe natus est clarissimus noster Guil. Camdenus Anno 1550. in vico quem veterem Ballivum nuncupant, Patrem habuit Sampsonem Camdenum civem Londinensem, ex societate sive Collegio Pictorum, ipsum Lichfeldiae, urbi satis amplae ac ni•idae in agro Staffordiensi, honestis etiam parentibus oriundum. Sed minutula sunt isthae• & externa, quaeque nostra vix putamus vocanda; sed nec adeo gloria vacuus hic noster, ci ut honos ex locorum, generisve splendour adsciscendus sit: long majora praedicaturi sumus, intra ipsum nata, & quae fecerit ipse. Eum pater à primis incunabulis rei literariae destinavit, cujus prima semina sub magistro nescio quo, in paidotrophio illo amplissimo quod Aedis Christi Londini appellatur, imbibit; inde Scholam Colettianam ad Divi Pauli sitam petijt, ubi praeclarae indolis puer, tantos in literatura brevi fecit progressus, ut ipsa parentum vota facillime praeverteret, omnes, quibuscunque notus, in amor•m sui invitaret, plerisque etiam admirationi esset; postea adolescens factus quindecim annorum, Athenas nostras, Oxonium, ad uberiorem ingenij cultum, & 2humaniores disciplinas perdiscendas venit; ubi tirocinium primum exegit, & Logices rudimenta celerrime deposuit inter Magdalenenses;