A26815:1410
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
VITA ANTONII WALAEI.
ANTONIUS WALAEUS originem debet Gandavensi familiae de Wale. Haec jam ab anno millesimo tercentesimo quadragesimo quinto Gandavi clara & potens fuit: plurimis insignis Decanis, Quaestoribus, Magistratus Electoribus: innumeris honorata Scabinis: non paucis illustris Consulibus: Nobilissimisque Brakeliorum, Mestdachiorum, Han••ekiorum similibusque Familiis matrimonio con••xa. Cujus publica edidit documenta Philippus Spi••us Therovanae Vicecomes, libro suo de Antiquitatibus & Nobilitate Flandriae.
Nostri autem Walaei Proavus Johannes fuit de Wale, qui fratres habuit Henricum, Guilielmum, ac uxoris nomine Jacobum de Suttere. Hi muneribus amply, authoritate potentes inclytam Gandensium Rempublicam regebant. Sed orta inter Principem Philippum Bonum & Gandensem plebem discordia, dumb hi aequiores & Principis parts foverent, à plebe, ut Principis, ita dominantium pertaesa, Henricus & Jacobus in carcerem conjecti, Guilielmus in exilium actus est. Verum Johannes furori popularise subtraxit, ac Gerhardimontium concessit: ibique gustata semel tranquillitatis & otii dulcedine, nunquam postea induci potuit ut in civitatem Gandensem discordiis exulceratam reverteretur; frustra eum frequenter revocantibus Henrico & Jacobo, non ita multo post à Principe in integrum restitutis.
Nostri autem Walaei Proavus Johannes fuit de Wale, qui fratres habuit Henricum, Guilielmum, ac uxoris nomine Jacobum de Suttere. Hi muneribus ampli, authoritate potentes inclytam Gandensium Rempublicam regebant. Sed orta inter Principem Philippum Bonum & Gandensem plebem discordia, dum hi aequiores & Principis partes foverent, à plebe, ut Principis, ita dominantium pertaesa, Henricus & Jacobus in carcerem conjecti, Guilielmus in exilium actus est. Verum Johannes furori populari se subtraxit, ac Gerhardimontium concessit: ibique gustata semel tranquillitatis & otii dulcedine, nunquam postea induci potuit ut in civitatem Gandensem discordiis exulceratam reverteretur; frustra eum frequenter revocantibus Henrico & Jacobo, non ita multo post à Principe in integrum restitutis.