A26815:1413
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Johannes sex liberos habuit, & filium natu maximum ejusdem nominis. Qui ducta in uxorem Elizabetha de Glas, sorore Regentis Collegii Sottegemensis, Comiti Egmondano à Sacris, sex filios duasque filias genuit.
Hic Johannes, nostri Walaei avus, animadvertens illecebras otii rerum praecipuarum secum ignorantiam trahere, & familiae oncratae multa prole exitio esse, ad studia vi•aeque negotia denuo liberos traduxit. Johannem filium •atu majorem Theologiae addixit: qui postea Praepositus Fratrum Minimovum Brugis fuit, & Poemata quaedam, sub nomine Johannis Galli, in lucem dedit.
Secundus filius Adrianus, sedulo Jurisprudentiae operam navavit: quam o• causam Comiti Egmondano gratus, ad ejus consilia adhibitus, & mox toti aulae Gerhardi Lalinii, aurei Velleris Equitis, Gubernatoris Hannoniae, praepositus est.
Tertius filius fuit Jacobus, nostri Walaei pater: hic puer Latinam Graecamque linguam didicit; sed quod se expedire è tricis Philosophiae Scholasticae, & ejus non posset taedia devorare, in aulam Lamoralii Comitis Egmondani, decimo nono aetatis anno, traductus est. Ubi facile manu promptus, ad labores impiger, animo hilaris, ingenio excitatus, prae reliquis etiam Nobilibus in gratiam Comitis admissus, illi quoque secretissima, & quae tumultus Belgicos spectabant, commisit: Comiti addictus & fidus ad mortem usque; testis fuit crudelitatis Hispanicae, apud quam ne umbra quidem peccati ullis potest meritis expiari.