A26815:1416
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Tertius filius fuit Jacobus, nostri Walaei pater: hic puer Latinam Graecamque linguam didicit; sed quod se expedire è tricis Philosophiae Scholasticae, & ejus non posset taedia devorare, in aulam Lamoralii Comitis Egmondani, decimo nono aetatis anno, traductus est. Ubi facile manu promptus, ad labores impiger, animo hilaris, ingenio excitatus, prae reliquis etiam Nobilibus in gratiam Comitis admissus, illi quoque secretissima, & quae tumultus Belgicos spectabant, commisit: Comiti addictus & fidus ad mortem usque; testis fuit crudelitatis Hispanicae, apud quam ne umbra quidem peccati ullis potest meritis expiari.
Haec Egmondani mors, totum Jacobi Walaei vitae institutum perturbavit. Qui enim statuerat militia inclarescere, praecipuo suo see promotore sensit orbatum: imo se de propria vita securum non esse, qui Egmondani domesticus, & notitiam Albani incurrerat & odium. Quare mox Gandavum concessit: quo in populosa civitate lateret magis, & urbis potentia, consenguineorumque praesidio, minus expositus externae violentiae foret. Hic cessante mox metu in Juvene viginti sex annorum, animum ad matrimonium adjecit; electa in uxorem Margareta Wagenaers, virgin annorum viginti & duo: quam illi probabant forma elegans, mores probi, judicium acre, familia illustris & consanguineorum potentia.
Haec Egmondani mors, totum Jacobi Walaei vitae institutum perturbavit. Qui enim statuerat militia inclarescere, praecipuo suo se promotore sensit orbatum: imo se de propria vita securum non esse, qui Egmondani domesticus, & notitiam Albani incurrerat & odium. Quare mox Gandavum concessit: quo in populosa civitate lateret magis, & urbis potentia, consenguineorumque praesidio, minus expositus externae violentiae foret. Hic cessante mox metu in Juvene viginti sex annorum, animum ad matrimonium adjecit; electa in uxorem Margareta Wagenaers, virgine annorum viginti & duo: quam illi probabant forma elegans, mores probi, judicium acre, familia illustris & consanguineorum potentia.