A26815:1429
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Jacobus Walaeus veritus ne fortuna, quem saepe praeteriret, inveniret tandem mobilia quaecunque habuit pretiosa D•lphos in Hollandiam ablegavit. Et belli artium gnarus, cum sciret civitatem ex•erno auxilio destitutam hostilibus civitatibus circumdatam, brevi arctius occludendam esse familiae suae in futurum de victu aliisque necessariis prospexit: equo quem domi alebat vaccam substituit, & famulum suum Levinum vander Poorten prò strigili tractare mulctram docuit. Ita secure & suaviter cum suis tempus obsidionis Gandavensis transegit: & honorate quoque, quod qui ex Egmontii familia prodierat, prae reliquis civium Ducibus militarium artium peritus haberetur; & fidus, qui communem ob causam captivitatem esset perpessus.
Tandem civitas obsidionis pertaesa, cum Principe Parmensi transegit: inter alias iis conditionibus, ut civium sex Principi traderentur, de quibus pro voluntate sua decerneret, reliqui spolii loco ducenta Coronatorum millia persolverent. Jacobus Walaeus veritus ne senarium illum complere numerum deberet, aut ne à part oppressa antea, nunc victrice ludibrio exponeretur, paucis ante deditionem diebus, quaesito praetextu extra urbem & in Walachriam concessit. Et certe eventus docuit, vanum eum metum non fuisse. Jodocus enim Uleeschouwerus consobrinus ejus, cum quo omnia communicaverat egeratque, inter sex illos in carcerem detruditur.
Tandem civitas obsidionis pertaesa, cum Principe Parmensi transegit: inter alias iis conditionibus, ut civium sex Principi traderentur, de quibus pro voluntate sua decerneret, reliqui spolii loco ducenta Coronatorum millia persolverent. Jacobus Walaeus veritus ne senarium illum complere numerum deberet, aut ne à parte oppressa antea, nunc victrice ludibrio exponeretur, paucis ante deditionem diebus, quaesito praetextu extra urbem & in Walachriam concessit. Et certe eventus docuit, vanum eum metum non fuisse. Jodocus enim Vleeschouwerus consobrinus ejus, cum quo omnia communicaverat egeratque, inter sex illos in carcerem detruditur.