A26815:1417
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Haec Egmondani mors, totum Jacobi Walaei vitae institutum perturbavit. Qui enim statuerat militia inclarescere, praecipuo suo see promotore sensit orbatum: imo se de propria vita securum non esse, qui Egmondani domesticus, & notitiam Albani incurrerat & odium. Quare mox Gandavum concessit: quo in populosa civitate lateret magis, & urbis potentia, consenguineorumque praesidio, minus expositus externae violentiae foret. Hic cessante mox metu in Juvene viginti sex annorum, animum ad matrimonium adjecit; electa in uxorem Margareta Wagenaers, virgin annorum viginti & duo: quam illi probabant forma elegans, mores probi, judicium acre, familia illustris & consanguineorum potentia.
Haec Egmondani mors, totum Jacobi Walaei vitae institutum perturbavit. Qui enim statuerat militia inclarescere, praecipuo suo se promotore sensit orbatum: imo se de propria vita securum non esse, qui Egmondani domesticus, & notitiam Albani incurrerat & odium. Quare mox Gandavum concessit: quo in populosa civitate lateret magis, & urbis potentia, consenguineorumque praesidio, minus expositus externae violentiae foret. Hic cessante mox metu in Juvene viginti sex annorum, animum ad matrimonium adjecit; electa in uxorem Margareta Wagenaers, virgine annorum viginti & duo: quam illi probabant forma elegans, mores probi, judicium acre, familia illustris & consanguineorum potentia.
Margaretae enim abavus fuit Mauritius de Uleeschouwere, qui antiqua prosapia nobilis, Equestri dignitate conspicuus, Tribunus militum, nomen famamque praeclaris facinoribus extulit: quam ob causam Principi Philippo Bono percharus, ejus in bello comes, praelio Schaldensi Anno MCCCCXXV. dumb Philippi vitam tutaretur, occubuit. Mauritius filium habuit Guilielmum, Guilielmus Laurentium, Laurentius Jodocum habuit & Josinam, elocatam Guilielmo Bogardo; omnes civitatis Rectores: tertiam habuit Johannam, quae Aegidio Wagenaers, Walaei avo, feliciter nupsit. Hic enim familia oriundus quae lanarum mereatura spectata esset & opulenta, dum insuper dignitatem sibi quaereret, hanc Johannam in uxorem elegit: & ex ea duas filias suscepit, Margaretam & Johannam.
Margaretae enim abavus fuit Mauritius de Vleeschouwere, qui antiqua prosapia nobilis, Equestri dignitate conspicuus, Tribunus militum, nomen famamque praeclaris facinoribus extulit: quam ob causam Principi Philippo Bono percharus, ejus in bello comes, praelio Schaldensi Anno MCCCCXXV. dum Philippi vitam tutaretur, occubuit. Mauritius filium habuit Guilielmum, Guilielmus Laurentium, Laurentius Jodocum habuit & Josinam, elocatam Guilielmo Bogardo; omnes civitatis Rectores: tertiam habuit Johannam, quae Aegidio Wagenaers, Walaei avo, feliciter nupsit. Hic enim familia oriundus quae lanarum mereatura spectata esset & opulenta, dum insuper dignitatem sibi quaereret, hanc Johannam in uxorem elegit: & ex ea duas filias suscepit, Margaretam & Johannam.