A26815:1430
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Tandem civitas obsidionis pertaesa, cum Principe Parmensi transegit: inter alias iis conditionibus, ut civium sex Principi traderentur, de quibus pro voluntate sua decerneret, reliqui spolii loco ducenta Coronatorum millia persolverent. Jacobus Walaeus veritus ne senarium illum complere numerum deberet, aut ne à part oppressa antea, nunc victrice ludibrio exponeretur, paucis ante deditionem diebus, quaesito praetextu extra urbem & in Walachriam concessit. Et certe eventus docuit, vanum eum metum non fuisse. Jodocus enim Uleeschouwerus consobrinus ejus, cum quo omnia communicaverat egeratque, inter sex illos in carcerem detruditur.
Tandem civitas obsidionis pertaesa, cum Principe Parmensi transegit: inter alias iis conditionibus, ut civium sex Principi traderentur, de quibus pro voluntate sua decerneret, reliqui spolii loco ducenta Coronatorum millia persolverent. Jacobus Walaeus veritus ne senarium illum complere numerum deberet, aut ne à parte oppressa antea, nunc victrice ludibrio exponeretur, paucis ante deditionem diebus, quaesito praetextu extra urbem & in Walachriam concessit. Et certe eventus docuit, vanum eum metum non fuisse. Jodocus enim Vleeschouwerus consobrinus ejus, cum quo omnia communicaverat egeratque, inter sex illos in carcerem detruditur.
Et Margareta Gandavi relicta, ut de bonis disponeret, ita à concivibus suis vexata, ita minis exterrita fuit, ut partem bonorum maluerit des•rere. Quodque publico edicto prohibitum esset, ne quis discessum moliretur, de nocte cum Antonio decenni, filiabus duabus, Josina enim obierat, & non paucis aliis civibus Philippinam usque pedes fugit, atque inde ad maritum in Walachriam trajecit.
Ea familiarum fortuna est, is fatalis orbis, modo crescunt, florent, occidunt. Sed quod huic quam maximum decrementum attulit, id ipsum novi exortus extitit causa.