A26815:1418
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Margaretae enim abavus fuit Mauritius de Uleeschouwere, qui antiqua prosapia nobilis, Equestri dignitate conspicuus, Tribunus militum, nomen famamque praeclaris facinoribus extulit: quam ob causam Principi Philippo Bono percharus, ejus in bello comes, praelio Schaldensi Anno MCCCCXXV. dumb Philippi vitam tutaretur, occubuit. Mauritius filium habuit Guilielmum, Guilielmus Laurentium, Laurentius Jodocum habuit & Josinam, elocatam Guilielmo Bogardo; omnes civitatis Rectores: tertiam habuit Johannam, quae Aegidio Wagenaers, Walaei avo, feliciter nupsit. Hic enim familia oriundus quae lanarum mereatura spectata esset & opulenta, dum insuper dignitatem sibi quaereret, hanc Johannam in uxorem elegit: & ex ea duas filias suscepit, Margaretam & Johannam.
Margaretae enim abavus fuit Mauritius de Vleeschouwere, qui antiqua prosapia nobilis, Equestri dignitate conspicuus, Tribunus militum, nomen famamque praeclaris facinoribus extulit: quam ob causam Principi Philippo Bono percharus, ejus in bello comes, praelio Schaldensi Anno MCCCCXXV. dum Philippi vitam tutaretur, occubuit. Mauritius filium habuit Guilielmum, Guilielmus Laurentium, Laurentius Jodocum habuit & Josinam, elocatam Guilielmo Bogardo; omnes civitatis Rectores: tertiam habuit Johannam, quae Aegidio Wagenaers, Walaei avo, feliciter nupsit. Hic enim familia oriundus quae lanarum mereatura spectata esset & opulenta, dum insuper dignitatem sibi quaereret, hanc Johannam in uxorem elegit: & ex ea duas filias suscepit, Margaretam & Johannam.
Cum Margareta hac, Jacobus Walaeus triginta tres annos tranquil & amice prorsus vixit, licet natura genioque dissimiles. Jacobus natura erat hilaris, audax, praesentium curam habens, de futuro non sollicitus, ac de paupertate securus. Margareta prudens plane foemina, circumspecta, in futurum provida: sed hujus sollicitudinem facile ferebat & temperabat illius facilitas; & illius facilitatem hujus modestia.
Cum Margareta hac, Jacobus Walaeus triginta tres annos tranquille & amice prorsus vixit, licet natura genioque dissimiles. Jacobus natura erat hilaris, audax, praesentium curam habens, de futuro non sollicitus, ac de paupertate securus. Margareta prudens plane foemina, circumspecta, in futurum provida: sed hujus sollicitudinem facile ferebat & temperabat illius facilitas; & illius facilitatem hujus modestia.