Et jam satis sibi in munere confirmatus Jacobus Walaeus videbatur: veritus autem ne milites, verbis saepe & moribus rudes, aliquid asperitatis Antonio affricarent, Middelburgi apud matrem eum manere voluit, & ad honestum aliquod vitae munus praeparari. Accisis autem exilio rebus, mox & aucta fa• ja gemina prowl mascula, quem dudum animo nondum ausi sunt reipsa studiis dicare, rerum vicissitudinem aliquoties experti: quare ut in omnem eventum, ad quaevis vitae munia obeunda aptior evaderet, traditur formandus Jodoco Lareno, multae experientiae, magni judicii, spectatae probitatis Notario publico: apud quem exercitatione continua scitissime scribere didicit, ut pauci omnino illi pares haberentur. Res quae offerrentur animo concipere ordine, verbis efferre litteris consignare & in instrumentum publicum redigere: idque tanta promptitudine dexteritateque praestitit, ut certatim à magnis Mercatoribus, praesertim à Gualthero Busio, lucri oblata portione, ambiretur, quo in eorum familiam concederet. Sed Antonius de futuro vitae genere dubius, integ•um triennium apud Larenum permansit. Nisi quod ubi hostis immineret, & certo subitoque civitatibus prospiciendum esset, patri deberet in auxilium venire. Ita illi praesto fuit Tholae, Bergis ad Zomam, quibus Dux Parmensis ⟨p. 605⟩anno MD LXXXVII. minabatur: praesto fuit in Walachria anno sequenti, cum Parmensis instructa Dunquerkae class, collectis triginta millibus militum, in vicinas oras invasionem pararet: quam cum ignorarent Zelandi Angliae destinatam, prope Fanum beatae Virginis Walachriae angulum muniverunt, ubi ingens classis potuisset appellere; & collecto levi exercitu, eum statuerant tutari.
Et jam satis sibi in munere confirmatus Jacobus Walaeus videbatur: veritus autem ne milites, verbis saepe & moribus rudes, aliquid asperitatis Antonio affricarent, Middelburgi apud matrem eum manere voluit, & ad honestum aliquod vitae munus praeparari. Accisis autem exilio rebus, mox & aucta fa• ia gemina prole mascula, quem dudum animo nondum ausi sunt reipsa studiis dicare, rerum vicissitudinem aliquoties experti: quare ut in omnem eventum, ad quaevis vitae munia obeunda aptior evaderet, traditur formandus Jodoco Lareno, multae experientiae, magni judicii, spectatae probitatis Notario publico: apud quem exercitatione continua scitissime scribere didicit, ut pauci omnino illi pares haberentur. Res quae offerrentur animo concipere ordine, verbis efferre litteris consignare & in instrumentum publicum redigere: idque tanta promptitudine dexteritateque praestitit, ut certatim à magnis Mercatoribus, praesertim à Gualthero Busio, lucri oblata portione, ambiretur, quo in eorum familiam concederet. Sed Antonius de futuro vitae genere dubius, integ•um triennium apud Larenum permansit. Nisi quod ubi hostis immineret, & certo subitoque civitatibus prospiciendum esset, patri deberet in auxilium venire. Ita illi praesto fuit Tholae, Bergis ad Zomam, quibus Dux Parmensis ⟨p. 605⟩anno MD LXXXVII. minabatur: praesto fuit in Walachria anno sequenti, cum Parmensis instructa Dunquerkae classe, collectis triginta millibus militum, in vicinas oras invasionem pararet: quam cum ignorarent Zelandi Angliae destinatam, prope Fanum beatae Virginis Walachriae angulum muniverunt, ubi ingens classis potuisset appellere; & collecto levi exercitu, eum statuerant tutari.