A26815:1420
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Jacobus mox à matrimonio Reipublicae administrationi adhibitus est, praefectusque Aerario Alostano, sub Jodoco Uleeschouwero consobrino suo, Aerarii illius Tribuno: electus quoque in civium Gandensium Ducem, atque ad alias civitatis curas.
Jacobus mox à matrimonio Reipublicae administrationi adhibitus est, praefectusque Aerario Alostano, sub Jodoco Vleeschouwero consobrino suo, Aerarii illius Tribuno: electus quoque in civium Gandensium Ducem, atque ad alias civitatis curas.
Margareta primo partu Aegidium enixa est, non ita diu vitalem. Et tertio matrimonii anno, hunc de quo agimus Antonium, III. die Octobris Anni MDLXXIII. in platea Brugensi. Eo ipso tempore quo discessum pararet Ferdinandus Alvarez de Toledo, Albae Dux, qui superbia & crudelitate, Belgarum in Hispanos Vatinianum odium provocavit.
Margareta puerum sedulo primis morum pietatisque rudimentis imbuit, ⟨p. 602⟩Jacobus pater genio libertatis: quare & voluit quoque puerum nondum sexennem, demoliendo Castello Gandavensi eas quas posset manus admovere.