A26815:1433
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non enim Gandavenses Walaeum, paucosque cives vexavere, sed alios innumeros; & Gandensium exemplum sec•tae vicinae •ivitates, jam à Reformatorum met•liberatae: ut Pont • cii in eo crudeles sunt, quos putant à ⟨p. 604⟩see descivisse. Hi cum in Patria securam vitam non invenere, alibi eam quaerere coacti fuerunt: plerique Zelandos adivere, qui humanitate, benignitate, hospitalitate vicinis nationibus praecellunt.
Non enim Gandavenses Walaeum, paucosque cives vexavere, sed alios innumeros; & Gandensium exemplum sec•tae vicinae •ivitates, jam à Reformatorum met•liberatae: ut Pont • cii in eo crudeles sunt, quos putant à ⟨p. 604⟩se descivisse. Hi cum in Patria securam vitam non invenere, alibi eam quaerere coacti fuerunt: plerique Zelandos adivere, qui humanitate, benignitate, hospitalitate vicinis nationibus praecellunt.
Sed ne malitiosi exulibus permisti Zelandiam penetrarent, aut hostis ea occasion usus, aliquid in Zelandiae insulas moliretur, Zelandi naves armatas Philippinam miser: & illis Jacobum Walaeum voluerunt esse praefectum, cum speciali mandato ne quisquam è Flandria in Zelandiam nisi ejus consensu transmitteretur; transmitteret autem quingentas familias: sed affluente multitudine, monitis Zelandiae Ordinibus, paucis repudiatis, aliquot millenas transmisit.
Sed ne malitiosi exulibus permisti Zelandiam penetrarent, aut hostis ea occasione usus, aliquid in Zelandiae insulas moliretur, Zelandi naves armatas Philippinam misere: & illis Jacobum Walaeum voluerunt esse praefectum, cum speciali mandato ne quisquam è Flandria in Zelandiam nisi ejus consensu transmitteretur; transmitteret autem quingentas familias: sed affluente multitudine, monitis Zelandiae Ordinibus, paucis repudiatis, aliquot millenas transmisit.