A26815:1425
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Conflagrabat enim Belgium hisce annis civilibus discordiis, dumb potentiae Hispanorum impares, externum auxilium & Dominum quaerunt, cui see & supremam potestatem tradant. Plerisque in Matthiam Austriacum, mox & Alenzonium Ducem inclinatis: Hollandi & Zelandi Auriaco favebant. Gandavenses & vicini Flandriae populi aversabantur Matthiam, Pontifici addictum: odio prosequebantur Gallum Alenzonium: alienati ab Auriaco, quod cum Gubernatoris sui Egmontii aemulum meminerant, erederentque vicinae Zelandiae Gubernatorem huic magis fauturum, nec ferebant eum connubio Gallis annexum. Maluissent Casimirum Palatinum, religionis consortem; verum cum eum non obtinerent, distrahebatur Civitas in partes: & prout haec illave numero & potentia accresceret, ita regimen mutabatur.
Conflagrabat enim Belgium hisce annis civilibus discordiis, dum potentiae Hispanorum impares, externum auxilium & Dominum quaerunt, cui se & supremam potestatem tradant. Plerisque in Matthiam Austriacum, mox & Alenzonium Ducem inclinatis: Hollandi & Zelandi Auriaco favebant. Gandavenses & vicini Flandriae populi aversabantur Matthiam, Pontifici addictum: odio prosequebantur Gallum Alenzonium: alienati ab Auriaco, quod cum Gubernatoris sui Egmontii aemulum meminerant, erederentque vicinae Zelandiae Gubernatorem huic magis fauturum, nec ferebant eum connubio Gallis annexum. Maluissent Casimirum Palatinum, religionis consortem; verum cum eum non obtinerent, distrahebatur Civitas in partes: & prout haec illave numero & potentia accresceret, ita regimen mutabatur.
Inter haec Jacobus Walaeus, quod in aula Egmontii didicerat, moderata consilia sequebatur: unice intentus ne dissidium in tumultum & mutuam internecionem •rumperet. Verum cum animadverteret multitudinem in Hispanum tandem inclinare, ejus etiamdum exhorrescens crudelitatem, in Auriacum coepit propondere, & cum consanguineis suis Walaeis, Uleeschouweris, Bogardis, Mecriis hoc agere apud Magistratum, hoc apud civilis militiae Praefectos, ut Civitas in clientelam Principis Auriaci traderetur: imo cum Rijhovio hac in re Auriaci consilium petierat & auxilium. Cujus moliminis cum Embisio, jurato Auriaci host, suspicio suboriretur, apprehendi Jacobum Walaeum jussit, & in carcerem detrudi; una cum Nicolao Heinsio, Celeberrimi viri Danielis Heinsii patre, & denis aliis, plerisque militiae Praefectis: ubi per complures septimanas tam arcte custodiuntur, ut nec amicis, nec liberis, nec uxori, ad eos aditus daretur.