A26815:1438
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hic Antonius, stramini cum patre de nocte in tentorio incubans, sacro quodam instinctu se ad Ministerium Ecclesiae Dei vocari percepit. Illius autem instinctus tanta vis fuit atque efficacia, ut nulla dies, nullae occupations ejus unquam potuerint memoriam delere. Quod eo magis mirandum est, quod alienus à servili Dei metu, à superstitione semper extitit; & inspirationibus illis divinis, quas saepe praedicant alii, minimum tribuit. Adeo ut aliquando quiescendum sibi non arbitraretur, priusquam quendam Collegarum suorum, illis plus satis addictum, in contrariam opinionem deflecteret. Sed qui plerumque aut nefarie efficti, aut vane imaginati inveniuntur, possunt aliquando veri existere.
Hic Antonius, stramini cum patre de nocte in tentorio incubans, sacro quodam instinctu se ad Ministerium Ecclesiae Dei vocari percepit. Illius autem instinctus tanta vis fuit atque efficacia, ut nulla dies, nullae occupationes ejus unquam potuerint memoriam delere. Quod eo magis mirandum est, quod alienus à servili Dei metu, à superstitione semper extitit; & inspirationibus illis divinis, quas saepe praedicant alii, minimum tribuit. Adeo ut aliquando quiescendum sibi non arbitraretur, priusquam quendam Collegarum suorum, illis plus satis addictum, in contrariam opinionem deflecteret. Sed qui plerumque aut nefarie efficti, aut vane imaginati inveniuntur, possunt aliquando veri existere.
Ita commotus Antonius statuit omnem operam suam studiis dicare; & i• petrata parentum venia, Middelburgens•m Trivialem scholam adiit. Hujus regimini praeerat Jacobus Gruterus, vir sedulus, & in Graeca Latinaque li••eratura ita versatus, ut eo tempore nulli Belgarum cedere crederetur. Qui coadjutorem tantum unicum habuit Johannem Murdisonium, Philosophum acutum & solidum, non ita multo post Philosophiae in Academia Leydensi Professorem: ut ea schola perpetuo egregiis exornata praefectis fuit, quae & postea Jacobum Meivartium, Academiae Groninganae, Justum Lyraeum, Ultrajectinae, &, qui merebatur primo nominari, Adrianum Hecreboord, Leydensi Professors dedit.