A26815:143
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Bonis studiis in hoc contubernio invigilant Sodales quadraginta, Scholars triginta, sacrae theologiae unus, & philosophiae utriusque praelectores duo, scriniorum praefectus qui acta domestica excipit, Grammaticae informatores duo, quatuor praesbyteri capellani 1sacellani, clerici octo, pueri symphoniaci sedecem, chori praecentor, famulorum haud exiguus numerus, quos ille omnes bonus paterfamilias suis sumptibus benign alit. Leges porro sancivit quibus singuli in officio contineantur: si quid recte secissent praemium, sin secus pro admissi criminis qualitate, poenas relaturi. Huic à se tam prudenter constitutae Reipub. litterariae praeesse aliquem voluit, moribus atque usu rerum gerendarum praestantem virum qui reliquis cum summa authoritate jus diceret; quippe multo antea futurum praeviderat (homo minimè imperitus) frustrà aut Collegium conditum, aut compositas leges, si per incuriam, aut temeritatem nostram has non observaremus. Est enim Lysiae illud contra Alcibiadem, verum [Greek or Hebrew] Idcirco nobis ceu liberis impuberibus, qui propter aetatem se desendere nequivissent, testamento suo tutorem dedit. Quod officium 2fide optimà nunc administrat claris. Praeses Nicholaus Bondus, vir (nam satis manifesta sum dicturus) non authoritate magis quam prudentià, & virtute venerabilis. Praeteriri in hoc loco absque singulari ingratitudinis infamy piam Henrici sexti beneficentiam, non debeo: qui ubi Wintoniensem nostram bonis litteris promovendis intentum viderat, nascenti Collegio suppetias tulit: & divi Johannis hospitium eà lege Fundator concessit, ut non deesset 3quà Collegium commodè poneretur, & studiosi censibus in pauperum usus priùs erogatis, ad vitam sustentandam amplitèr utter • r. Bonis deindè auspiciis surgere jam incepit Collegii sabrica Anno Ch • […]. 1458. mensisque Junii duodecimo. Quod postquam absolutum […] BEATAE 4MARIAE MAG DALENAE nomine […] […]. Titulo (ut verum fatear) ad rem ipsam significandam […] […], neque 5à facto & laudibus ipsius Magdalenae abludente. […] enim ([…] Harpsfeldi verbis dicam) & Christi pedes fragranti & pretioso horum rum