A26815:156
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:156
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed nè incredibilem in summâ rerum potestate modum & inusitatam regis optimi manfuetudinem requiras, literas (ut vocant) patentes, quas ab Henrico ejus adversario Wintoniensis impetraverat, inspexit simul & comprobavit: 1Collegium ipso adventus sui splendore illustravit, & (quod plus ames) sponte, non rogatus, quae res non mediocritèr complacuit domino Fundatori. Collegii dignitatem sibi deinceps curae futuram gratiosè spospondit: Denique eximium sane & singular erga Magdalenses studium cùm verbis magnificè significavit, tum reipsa cumulatissimè implevit. Caetera quae sunt in hoc genere multa maximaque, sciens praetermisi, ne cui no• •am fidem facere videar quam molestiam. Tantorum igitur meritorum ut Regi praestaret eam, quam debuit, 2memoriam Wintoniensis, spirantem defunctumque gratissimis suorum obsequiis celebrandum statuit. Nam quid quaeso in causa potest esse, quare istud humanitatis & clementiae exemplum à regis moribus adeo alienum quisquam putet, 3quando ut verissime scripsit sophus ille) principi non minus turpia, multa supplicia, quam medico funera? Joh. Mortonum in durissimis Reip. tempor. Henrico sic adhaerentem ut ne in castris etiam aut summo rerum omnium discrimine ab 4eo unquam discederet, ob fidem & integritatem hominis, tanti secisse perhibetur, ut multis beneficiis primum pellectum, & arcanis consiliis deindè adhibitum ⟨p. 83⟩tandem ad Elyensem Episcopatum eum promovit, summamque in eo rerum been gerendarum fiduciam posteà collocavit. Johanni Duci Somersetensi, Rodolpho Percio equity auratae militiae aliisque compluribus ad ipsum suppliciter confugientibus delictorum veniam fecit; sic ut qui de hac re amplius dubitare velit, in evoluendis illorum temporum annalibus eum aut omnino indiligentem 5fuisse aut incredulum necesse est, ut operae pretium proptereà non sit, aliud ad hanc rem probandam argumentum inducere. Sed ut contra veritatem semel agnitam ne hiscere quidem diutiùs valeant, ad assertionis nostrae coronidem, ultimo in loco hoc etiam adjiciam. Templum Windesoriae posuit 6Edoardus quartus, absolutum elegantis structurae exemplum: ad id maturiùs perficiendum, Academicorum lathomi jussu Regio avocantur.
Sed nè incredibilem in summâ rerum potestate modum & inusitatam regis optimi manfuetudinem requiras, literas (ut vocant) patentes, quas ab Henrico ejus adversario Wintoniensis impetraverat, inspexit simul & comprobavit: 1Collegium ipso adventus sui splendore illustravit, & (quod plus ames) sponte, non rogatus, quae res non mediocritèr complacuit domino Fundatori. Collegii dignitatem sibi deinceps curae futuram gratiosè spospondit: Denique eximium sane & singulare erga Magdalenses studium cùm verbis magnificè significavit, tum reipsa cumulatissimè implevit. Caetera quae sunt in hoc genere multa maximaque, sciens praetermisi, ne cui no• •am fidem facere videar quam molestiam. Tantorum igitur meritorum ut Regi praestaret eam, quam debuit, 2memoriam Wintoniensis, spirantem defunctumque gratissimis suorum obsequiis celebrandum statuit. Nam quid quaeso in causa potest esse, quare istud humanitatis & clementiae exemplum à regis moribus adeo alienum quisquam putet, 3quando ut verissime scripsit sophus ille) principi non minus turpia, multa supplicia, quam medico funera? Joh. Mortonum in durissimis Reip. tempor. Henrico sic adhaerentem ut ne in castris etiam aut summo rerum omnium discrimine ab 4eo unquam discederet, ob fidem & integritatem hominis, tanti secisse perhibetur, ut multis beneficiis primum pellectum, & arcanis consiliis deindè adhibitum ⟨p. 83⟩tandem ad Elyensem Episcopatum eum promovit, summamque in eo rerum bene gerendarum fiduciam posteà collocavit. Johanni Duci Somersetensi, Rodolpho Percio equiti auratae militiae aliisque compluribus ad ipsum suppliciter confugientibus delictorum veniam fecit; sic ut qui de hac re amplius dubitare velit, in evoluendis illorum temporum annalibus eum aut omnino indiligentem 5fuisse aut incredulum necesse est, ut operae pretium proptereà non sit, aliud ad hanc rem probandam argumentum inducere. Sed ut contra veritatem semel agnitam ne hiscere quidem diutiùs valeant, ad assertionis nostrae coronidem, ultimo in loco hoc etiam adjiciam. Templum Windesoriae posuit 6Edoardus quartus, absolutum elegantis structurae exemplum: ad id maturiùs perficiendum, Academicorum lathomi jussu Regio avocantur.
Id aegrè ferentes Oxonienses, ne inceptumscholae theologicae opus per moram corrumpi possit, ex iis operariis quos Collegio suo absolvendo à Rege Fundator impetraverat, aliquot sibi per benignitatem Regiam concedi, his literis supplicem in modum obtestantur.
Christianissimo Principi Edoardo, Dei gratia Regi Angliae & Franciae, Oxoniensis Reipub. protectori singularissimo, Cancellarius Universitatis Oxon universusque Regentium in eadem coetus sese cum omni reverentia commissos faciunt. Et si possumus, illustrissime princeps, quamplurimos vetustiorum tui regni commemorare, quorum beneficio litterarum studia vehementèr illustrata sunt, hac tamen imitandae virtutis commemoratione, nobis apud te nequaquam uti oportere visum est. Quippè qui sine ullo superioris aetatis Regum exemplo, singularem tuendae nostrae Universitatis curam tuâ sponte susceperis. Nos itaque potius in hac tuâ presenti bonitate, quàm in illâ umbratili rerum dubiarum memoriâ confisi, tuam celsitudinem imprimis hortabimur, ut in his potissimum rebus quae ad honestandem nostram Rempub: maximè conducunt, cum nobis rogantibus praebe as quem semper praebiturum non rogatus ultrò statueris. Quod si abs tuâ benignitate impetrabimus, nullum certè beneficium magis hoc tempore necessarium abs te in nos proficisci potuisse cognosces. Nacti etenim sumus paucis his diebus viros nostrae Universitatis observantissimos, qui ornatissimum sacrae Theologiae demicilium, quum sexaginta fermè annis derelictum jam diu squalesceret, perficere instituerunt. Quae res quo celerius tamdiu expedire possit, profecto nec laboribus nec impensis reperimus, quum perquisitis lathomis supremam operi manum imponeremus; nunc vero, quod quos summâ diligentiâ perquisivimus ad tua magnifica opera sunt accersiti, progredi non possumus: atque haec operis intermissio eam nobis desperationem affert, ut nisi quam primum coepta maturemus, verendum erit, ne illis qui sumptus hactenus suppeditarunt, ad consummandum vita non suppetat. Et dum animadvertimus tuam ardentissimam in aedificandâ ad Dei gloriam Ecclesiâ diligentiam repetere audemus: hoc tamen postulamus, ut si Reverendus pater Episcopus Winton. nostro rogatu persuasus, aliquos ex his quos usui suo concesseris, nostro etiam usui impertire volet, illis saltem utendi nobis potestatem facias, quod quum nec tuis aedificiis officere potest, tùm nostris utilissimum erit. Vale serenissime princeps & Christianissime Rex nostraeque Universitatis protector unice.
Haec ut forte confirmata verbosius, ita praetermitti prorsus haud decuerat, ⟨p. 84⟩ne qui indignationem Regis adversus Wintoniensem bellè excogitarunt, aliud praeter expertem rationis opinionem secum attulisse videantur. Caeterùm hoc commentum quamlibet frigidum, illis hactenus arrisit, quibus aliquid dici satis erat, nimirùm haud ignaris, probationes ab se non esse exigendas. Wintoniensem (sicut ego accepi) sunt qui Oxonii Cancellarium fuisse affirment, 1quibus libenter etiam assentior: sed de tempore quo hoc officium gesserit liquido pronunciare nihil possum, dissipatis per quorundam incuriam Academiae monumentis. Regnante tamen Edoardo illustria aliquot ejus patrocinii vegistia nondum detrita vel ex his Oxoniensium litteris perspicue 2apparent.
Cupimus, magnifice praesul, eas paternitati tuae gratias agere, quae vel tua erga nos merita aequarent, vel nostram erga te voluntatem declararent: non quod arbitramur gratiarum expectation impulsum te tàm de nobis benè mereri voluisse, sed quo nihil videamur in te officii (quantum nos praestare possumus) praetermittere. Verum tametsi tantus est tuorum in nos meritorum cumulus, tantusque nostrae in te voluntatis ardor, ut nec illis respondere, nec huic satisfacere nobis posse concessum. est: tamen nec nostrae quidem humanitatis est, quod possumus, omittere: nec tuae quod non possumus requirere. Immortals itaque Reverende pater tibi gratias agimus, quippe qui te omnium quos nostra aetas tulit, cupidissimum nostrae Universitatis praebueris: tuam ad hoc praestantiam majorem in modum rogantes, ut qui tuâ sponte incitatus, tantam publicarum utilitatum curam gesseris, privatarum etiam (quae ad nostros potissimum spectant) rationem habeas; ex privaetis enim commodis publica saepenumerò crescunt. Quamobrem quum jamdudum accepissemus magistrum Gilbertum Haydock sacrae Theologiae professorem, & Thomam Davers ex tuis fidelissimis familiaribus unum, diuturnis litibus versatos esse, ad te (constantissime praesul) rem omnem referendam putavimus. Iste publicis judiciis magistrum lacessit, ille iterum Universitatum privilegia requirit: quo sit ut non parum timeamus, ne nostrae tandem libertates periclitandae sint. Te igitur magnopere obsecramus (humanissime praesul) ut his vel tuorum vel nostrorum perturbationibus exitum imponas. Hoc enim perinde nobis gratum erit, ac si in nos omnes contulisses.
Cupimus, magnifice praesul, eas paternitati tuae gratias agere, quae vel tua erga nos merita aequarent, vel nostram erga te voluntatem declararent: non quod arbitramur gratiarum expectatione impulsum te tàm de nobis benè mereri voluisse, sed quo nihil videamur in te officii (quantum nos praestare possumus) praetermittere. Verum tametsi tantus est tuorum in nos meritorum cumulus, tantusque nostrae in te voluntatis ardor, ut nec illis respondere, nec huic satisfacere nobis posse concessum. est: tamen nec nostrae quidem humanitatis est, quod possumus, omittere: nec tuae quod non possumus requirere. Immortales itaque Reverende pater tibi gratias agimus, quippe qui te omnium quos nostra aetas tulit, cupidissimum nostrae Universitatis praebueris: tuam ad hoc praestantiam majorem in modum rogantes, ut qui tuâ sponte incitatus, tantam publicarum utilitatum curam gesseris, privatarum etiam (quae ad nostros potissimum spectant) rationem habeas; ex privaetis enim commodis publica saepenumerò crescunt. Quamobrem quum jamdudum accepissemus magistrum Gilbertum Haydock sacrae Theologiae professorem, & Thomam Davers ex tuis fidelissimis familiaribus unum, diuturnis litibus versatos esse, ad te (constantissime praesul) rem omnem referendam putavimus. Iste publicis judiciis magistrum lacessit, ille iterum Universitatum privilegia requirit: quo sit ut non parum timeamus, ne nostrae tandem libertates periclitandae sint. Te igitur magnopere obsecramus (humanissime praesul) ut his vel tuorum vel nostrorum perturbationibus exitum imponas. Hoc enim perinde nobis gratum erit, ac si in nos omnes contulisses.
Clarissimae sunt (ut mihi quidem videntur) haec voces: Ad te constantissime praesul rem omnem referendam putavimus. Et, His perturbationibus exitum imponas &c. Neque praeter Cancellarii munus, tàm commodè quidquam exprimunt; sed de tempore nihil habeo quod definiam: nam probabiles rerum conjecturas sequi omninò non placet, quarum vestigiis ut aliquando ad veritatem pervenitur, ità frequentiùs à scopo aberratur. Maecaenas interim si ⟨p. 85⟩bonus fuerit & in Academicos benignus, cujus authoritate ornati, & ope adiuti fuerint, quemque ipsorum commodis & dignitati ubique praesentem senserint, loquatur vel me tacente manuscriptum Epistolae exemplar, quod in selectissimâ Collegii Corporis Christi apud Cantabrigienses Bibliothecâ custoditur.
Non potuerunt (Amplissime praesul) tua nos ingentissima beneficia deterrere, 1quo minus pro communi Reipub. nostrae utilitate, si quid ipsius interesset, ad tuam praestantiam conscriberemus. Est enim (ait Cicero) nobilis animi atque ingenui, cui multum debeas, plurimum veil debere. Quapropter quum statuentibus jam nobis ad novarum scholarum perfectionem prorsus incumbere, tuum quoque subsidium ad eam rem perquam opportunum videatur: te rogamus (optime pater) ut qui semper ad communes utilitates amplectendas, tuâ sponte satis incitatus es, nostris etiam precibus ad eas ipsas incitari velis. Atque ut intelligas quid est quod tantoperè cupimus, desunt profecto nobis aedificiales machinae adeò quidem ad nostrum institutum necessariae, ut sine his nihil aggrediendum sit, quas si de integro parabimus, necesse erit tum grandem in illis pecuniam exhauriri, tum expectati operis consummationem diutius retardari: quibus equidem malis, te unum imprimis (magnifice praesul) facilè mederi posse intelligimus, si vel illis aedificialibus instrumentis, quae ad tui clarissimi Collegii fabricam comparatae sunt, utendi nobis copiam feceris. Hoc certe nihil erit nobis vel ad levandos sumptus, vel ad celeritatem conficiendi, accommodatius. Quod si nostrâ causà facturum te recipis, curabimus equidem nos, ut gratiarum actiones tibi faeneremur. Nam quùm pro illis meritis quae non rogatus ultrò contuleris, magnas tibi gratias agere debemus: tùm pro his quae postulantibus nobis concesseris multò maximas agemus & habebimus. Et faeliciter valeat tua sancta paternitas, reverend praesul ac domine.
Non potuerunt (Amplissime praesul) tua nos ingentissima beneficia deterrere, 1quo minus pro communi Reipub. nostrae utilitate, si quid ipsius interesset, ad tuam praestantiam conscriberemus. Est enim (ait Cicero) nobilis animi atque ingenui, cui multum debeas, plurimum velle debere. Quapropter quum statuentibus jam nobis ad novarum scholarum perfectionem prorsus incumbere, tuum quoque subsidium ad eam rem perquam opportunum videatur: te rogamus (optime pater) ut qui semper ad communes utilitates amplectendas, tuâ sponte satis incitatus es, nostris etiam precibus ad eas ipsas incitari velis. Atque ut intelligas quid est quod tantoperè cupimus, desunt profecto nobis aedificiales machinae adeò quidem ad nostrum institutum necessariae, ut sine his nihil aggrediendum sit, quas si de integro parabimus, necesse erit tum grandem in illis pecuniam exhauriri, tum expectati operis consummationem diutius retardari: quibus equidem malis, te unum imprimis (magnifice praesul) facilè mederi posse intelligimus, si vel illis aedificialibus instrumentis, quae ad tui clarissimi Collegii fabricam comparatae sunt, utendi nobis copiam feceris. Hoc certe nihil erit nobis vel ad levandos sumptus, vel ad celeritatem conficiendi, accommodatius. Quod si nostrâ causà facturum te recipis, curabimus equidem nos, ut gratiarum actiones tibi faeneremur. Nam quùm pro illis meritis quae non rogatus ultrò contuleris, magnas tibi gratias agere debemus: tùm pro his quae postulantibus nobis concesseris multò maximas agemus & habebimus. Et faeliciter valeat tua sancta paternitas, reverende praesul ac domine.
Ipsa meherculè Scholae theologicae testudo, si loqui potuisset, Wintoniensi 1gratias referret vel hoc nomine maximas; quippe quae per totos sexaginta annos, illustrissimorum principum & magnatum beneficientiam experta, non nisi admotis jam tandem insignissimi praesulis machinis absolui potuisset. Fato siquidem debebatur illi, utpote Scholarchae olim clarissimo, scholarum extruendarum gloria. Nam Oxoniae juxta ipsius Collegii pomeria, nobile faetuum educandorum plantarium posuit, unde prima literarum cunabula juniores ediscant. (quod ille Academiae Cancellarius si quâ in bonas arts via saevire incipiebat radicitus extirpasset, maximi sceleris apud posteros omnes infamiâ se obligasset,) deinde etiam Wainfleti alterum erudiendae pueritiae gymnasium instituit.
Ipsa meherculè Scholae theologicae testudo, si loqui potuisset, Wintoniensi 1gratias referret vel hoc nomine maximas; quippe quae per totos sexaginta annos, illustrissimorum principum & magnatum beneficientiam experta, non nisi admotis jam tandem insignissimi praesulis machinis absolui potuisset. Fato siquidem debebatur illi, utpote Scholarchae olim clarissimo, scholarum extruendarum gloria. Nam Oxoniae juxta ipsius Collegii pomeria, nobile faetuum educandorum plantarium posuit, unde prima literarum cunabula juniores ediscant. (quod ille Academiae Cancellarius si quâ in bonas artes via saevire incipiebat radicitus extirpasset, maximi sceleris apud posteros omnes infamiâ se obligasset,) deinde etiam Wainfleti alterum erudiendae pueritiae gymnasium instituit.
Prudentiam vide interim & suspice. siquidem initio Collegii coetum Magdalenensem sine scriptâ lege, sine jure certo per multos annos institutum legimus, 1omniaque arbitrio fundatoris (ut olim in Rep. Rom. à Regibus factum narrat Pomponius) gubernabantur. Posteà usu id postulante leges quasdam tulisse nunc has nunc illas, prout opportunum videbatur, novas etiam prioribus adjecisse traditur, atque ita paulatim absolutam Reip. litterariae formam excogitasse. Cujus fonts & capita quisquis viderit, ut aevo interim suo ⟨p. 86⟩nihil detrahat, ita quin plurimam etiam majoribus nostris prudentiam diligentiamque adscribat necesse est. Nam Richardus Foxus, foelicis memoriae praesul quondam Wintoniensis, idemque prudens rerum aestimator, quantum Waynfleti inventis tribuerit, non modo hinc in Alvearium suum derivatis ejusdem decretis satis declaravit, nisi diligentissimos mellificandi artifices duos, tanquam primarias apes, recenti examini praefecisset, alterum Claimundum, Collegii nostri Praesidem, & Morventum vicepraesidem alterum: Sed multo etiam magis tacito quodam cultu, & veneratione tam praeclarae fundatae Sodalitatis, Artium Bacchalaureos, & magistros omnes, ceu sedulas quasdam apiculas, ad Philosophiae utriusque thymum, sacraeque theologiae nectar colligendum huc convolare jussit; quod si per saevitiam pestis, novas sedes 2quaesitum ab Oxonio aliquando abigerentur, tum ad locum aliquem propè Magdalenenses si talis commodè pro eis provideri posset, illos consider voluit. Praeterea 3nè vitio nostro, bonae sanctions per desuetudinem aliquam abrogentur, (magno, quod necesse est, Collegii cum dispendio & jacturâ) neve certa, ubi opus esset interpretatio desideretur: idcirco Collegium suum, resque & personas, in side & clientelá Praesulum Wintoniensium esse voluit. Te vero, Reverende pater ac domine Tho. Bilsone, locum nunc duodecimum ab ipso occupantem, verum patronum & protectorem praecipuum Collegii nostri 4hactenus experti sumus, indiesque eum te futurum omnes auguramur: quem incredibili studiorum & religionis bono natum esse semper speravimus. Nam quid eruditio, prudentia, pietas, in te uno summae, simul cum eminente dignitate conjunctae efficere possunt, non tam opinione aliqua, quam presenti fide omnes colligimus.
Sed enim inter ipsas munificentiae Gulielmi nostri laudes, quibus apud omnes hominum ordines gratiam sibi conciliavit, absque flagitio pietas dissimulanda non est: quanto nimirum praestabilius videtur esse, divini numinis cultu quam magnificentiae opibus gloriam quaerere. Itaque repositae apud deum salutis suae non immemor, virtutem nullam non magnopere exercebat. Adeò Christianae pietatis studiosus, ut caelestis disciplinae sex consultissimos theologos assidue foveret, quorum oratione & precibus divinam misericordiam sibi conciliaret: Memorque repositae in caelis beatitudinis illius, quam in omnes 1venturam pronunciaverat Servator Christus, quotquot erga indigents pii benignique extiterant, sic erogandis in pauperum usus opibus suis assiduus fuit, ut Eleemosynarium huic muneri perpetuo inservientem apud se haberet; ratus nimirum quod res est, Deum invocanti nemini subventurum, qui 2invocantem prius pauperem ipse non exaudiverit. Saepius ob eximiam sanctimoniam in penetrale Regium adhibitus, caeteroque Senatu super arduis regni negotiis consilium inituro, Quin abite, (inquit Princeps) ego interim & Cancellarius meus pro salute Reipublicae vota Deo nuncupabimus. Utque futurae immortalitatis meditationi totus posthac incumberet, mausoleum quod mortis nunquam adrepere cessantis ipsum admoneret, condendum curabat. In quo statua supino decubltu insculpta, oculis in caelum contuentibus, 3manibus supplicantium more tensis, & effigiem cordis humani complectentibus, devotissimi vatis exemplum referre videtur: Ad te Jehova animani 4meam attollo, Deus mi, in te consido, ne erubescam, ne exultent inimici mei de ⟨p. 87⟩me, Semperque de eô apud se cogitans, (de quo nemo nimis, perpauci meditantur satis) humanae dico vitae quàm brevis tam in horas omnes incertae, fugâ: quarto calendas Majas Anno salutis instauratae. 1486. quasi illud Ezechiae nuncium divinitùs accepisset: Da praecepta familiae tuae, nam tu brevi moriturus es, ac non vives, Nihil prius habuit quam supremam voluntatis suae sententiam contestari. Ibi vero divinae sanctimoniae sapientiaeque plena omnia, fuisse ipsum Angelorum quasi consortem, coelestisque beatitudinis, etiam dum in terris agebat participem, propè faciunt ut existimem.
Ego (inquit) ad 1vitam futuram, ad quam conditus sum, anhelans, cernensque diem expectationis meae, in hac valle lacrymarum quasi nunc advesperasse, & quod tempus resolutionis paenè jam instat: condo testamentum in hunc modum, &c. Quot verò quantasque donations in pios usus erogandas defunctus reliquerit, haud facilè fidem adhibuerit, nisi qui ipse in testamento viderit. Nullus fuit in Ecclesiâ Winton. 2vel in Monasteriis suburbanis Monachus aut Monialis, in [Greek or Hebrew] Sanctae Crucis misellus inops inter religiosos ordo, in urbe parochus aut clericus, in Collegiis Wiccamicis vel suo socius aut scholaris, Denique inter familiars aut domesticos nullus, cui datum aut legatum aliquid non fuerit; ut non mortalem (uti Gilliam Agrigentinum dicit Val. maximus) sed propitiae fortunae benignum esse sinum diceres; quin abeant (igitur) quo digni sunt nugivenduli quidam leves, qui sic redactum ad summam rerum omnium inopiam illum contendunt fuisse, ut Collegii sui praefecturam, studiosissimè ambire non erubuerit: quando non ex egestate aliqua, sed ex opibus manare necesse sit hujusmodi beneficentiam. Et ne tenuitatis pristinae conditionem, aut tam copiosae benignitatis recordationem aliquando ex animo effluere pateretur, hanc beatae virginis symbolam non ipse modo usurpare solebat, verum parmae gentiliciae adscribendam curabat. Qui potens est fecit pro me magna, & sanctum nomen ejus. Servos complures quos dura gentium constitutio dominio alieno contra naturam subjecisset, libertate donabat. Cum interim nullis 3ille famae illecebris, nulloque nominis amplificandi studio delinitus quicquam faciebat: sed ad exaltationem fidei, Christianae Ecclesiae profectum, divini 4cultus augmentationem, tanquam ad scopum omnia referebat. Nam quanta (bone Deus) verborum suavitate aures meas replent, quibus in ipsâ quasi exacti operis peroratione usus est. Nostri Collegii Praesidenti & sociis & aliis omnibus 5commorantibus in eodem, juxta informationem Christi, tanquam ejus discipulis, divinum obsequium commendamus pacisque ac unitatis foedus, ac perfectae vinculum charitatis. Ingens hoc in Deum pietatis studium proximus honoris & reverentiae gradus excipit: cui ille praestando ut nunquàm deesset, Archipraesulum Cantuariensium inaugurationibus praesentem see exhibere solitus est, id quod sedulo fecisse eum scribit Mattheus Parkerus.
Quinimò Thomas Bourchierius 1Antistes Cantuariensis, ubi ex rescripto Pontificis Romani in amplissimum patrum purpuratorum Collegium cooptandus esset, in frequentissima praesulum & nobilium coronâ rubrum galerum Wintoniensis manibus indutum protenus gestabat: id quod utrique perinde fuit honorificum. Saepe convocatis ad 2comitia cleri ordinibus, Archiepiscopo jubente, ipsum praefuisse legimus, iis nimirum inter caetera, quibus ad repellendos Scotos decretum est regi subsidium, quod immunitates & Ecclesiastica jura, legulciorum calumniis convulsa ⟨p. 88⟩& labefactata, regio diplomat restaurasset. Jam comitas, humanitas, affabilitas, 3quanta fuerint, eximiâ quadam in eum patrum plebisque benevolentia satis declaratur. Sed enim inter haec omnia liberalitas & magnificentia explendescebant maxim. Reges ipsos quos ille ereditores habuit, fecit debitores; 4nova scilicet ratione inventa, ut à quibus ipse accepisset omnia, vicissim & illi deberent aliquid. Emanuelem quendam auratae militiae equitem Constantinopolitanum, 5urbeque expugnatâ profugum, non modo benignissime ipse accepit, verum etiam ut acerbam hominis fortunam leniret, viginti nummûm aureorum honorario è fisco Regio donavit. Atque ista quum nemo affirmare potest, non fuisse humani ingenii & perliberalis animi officia, tum demirari satis nequeo projectam Gulielmi Botoneri Wyrcestrii (equestris praesertim ordinis viri) impudentiam: qui quod aureolum M. Cic. de Senectute libellum sermone anglico donasset, eumque sub specie honoris Fundatori consecrasset, ob tam luculentum (si Diis placet) opusculum conqueritur (videte interim elegantiam hominis) see nullum regardum de Episcopo recepisse; & dignus mea 6certe sententia eras cum tuo isto regardo nullam mercedem retulisse, qui venalem nescio quam diligentiam tuam, si emptorem inveniret, prostituisti: & ei praesertim viro praemiolum aliquod extorquere sperasti; qui ultro non rogatus beneficentiam in omnes erogare solitus est. de quo verissime usurpari possunt illa quae olim in gratiam Alexandri Lincolniensis Epis. decantabantur, Qui dare festinans aliis ne danda rogentur, Quae nondum dederat nondum see credit habere.
Adeò ab omni partium studio inter alumnos suos vel levissime inchoato alienus 1fuit, ut quos litium serendorum reos, aut dicto Praesidis minùs audientes semel deprehendisset, tanquam inutiles ramos amputandos censuerit, Epistolae formam, ne fides quovismodo vacillet, hanc adtexui.
Right entirely well beloved, We greet you well. It is come to our knowledge and to our displeasure, that there is grown a division and discord within our College, wantonly and undiscreetely for the election of the Proctors of the University. In case be, that there be any person of our College under your rule, that will ve seditious wilful and not conformable to the advise and the guiding of you, and of the more party of the Masters of our said College, it is to be presumed and of great likelihood, that such a person is not apt nor disposed ad conuivendum. But that such will be troubleous and full unprofitable for my said College, giving great impediment to virtue and cunuing. Wherefore whomsoever ye and the more party find criminous & obstinate, taking wilfully away contrary to the more party, we command you that then you discharge ⟨p. 89⟩such person & persons from all manner interest that they have in our foreseid College. Christ have you in his guiding. Wrette in our Mannonr of Southwaltham the xii of April. W. B. of Winchester.
RIght entirely well beloued, We greet you well. It is come to our knowledge and to our displeasure, that there is growne a diuision and discord within our Colledge, wantonly and vndiscreetely for the election of the Proctors of the Universitie. In case bee, that there bee any person of our Colledge under your rule, that will ve seditious wilfull and not conformable to the aduise and the guiding of you, and of the more partie of the Masters of our seyd Colledge, it is to be presumed and of great likelihood, that such a person is not apt nor disposed ad conuiuendum. But that such will be troubleous and full unprofitable for my seyd Colledge, giuing greate impediment to vertue and cunuing. Wherefore whomsoever ye and the more partie finde criminous & obstinate, taking wilfully away contrary to the more partie, we command you that then you discharge ⟨p. 89⟩such person & persons from all manner interest that they haue in our foreseid Colledge. Christ haue you in his guiding. Wrette in our Mannonr of Southwaltham the xii of Aprill. W. B. of Winchester.
QUantum autem industriae operaeque posuerit in comparandis utriusque linguae optimis authoribus, quantosque in ea re & quam immanes sumptus fecerit, dumb octingenta plus minus librorum thesauro bibliothecam suam instruxerat, (ut ego nihil dicam) res ipsa loquitur. Tantis itaque virtutum dotibus insignitus (& opinion quidem mea, in hoste laudatissimis) quibus flantem subindè reflantemque fortunam moderatus est: simul ipse dum vixit Reipub. commodus fuit, & principibus (licèt in diversas partes abeuntibus) non infensus. Nam capitalem illum Angliae tyrannum, non modò in Collegium suum pertraxit, verum efferatum illius ingenium ita penitùs demulsit, ut 1eruditis studiosorum disputationibus gaudere, & amplis muneribus been meritos afficere, denique universum Magdalenensium coetum vino & pingui ferina 2donare, haudquaquàm gravaretur. Cujus interitu, quum patriam è lupi quasi faucibus ereptam videret, & redditam denuò libertatem, Walthamiae 3jam agens in gravissimum morbum repentè incidit; qui ubi per artus & medullas in arcem cordis furtim irrepsisset, sic hominem senio & laboribus confectum prorsus debilitavit, ut tertio Iduum Augusti, horâ post meridiem quartâ, major superstitum damno quam suo, supremum aetatis diem claudens coelo sit redditus. Hunc vitae exitum habuit pientissimus Antistes, in extremo senectutis quasi stadio hinc ereptus, vir ad omnia summa natus, postquàm annos triginta octo, dies duodecem, provinciam Wintoniensem sanctissime administrasset, supremum Cancellarii munus integerrimè obivisset, & extincta factionum semina, confirmatam in Repub. pacem, incomparabili divini numinis beneficio iterum vidisset: elatus est magnâ cum pompâ funeris sepultusque Wintoniae, juxta Henricum Beufortium, cui ipse vivus mortuo successerat. Apparet nescio quid ejus memoriae sacrum aeneis characteribus in sepulchri ambitu descriptum fuisse: verum illud sacrilegorum hominum manus, in ipsas demortui umbras impunè saevientium, nobis per summum scelus jamdiu inviderunt.
QUantum autem industriae operaeque posuerit in comparandis utriusque linguae optimis authoribus, quantosque in ea re & quam immanes sumptus fecerit, dum octingenta plus minus librorum thesauro bibliothecam suam instruxerat, (ut ego nihil dicam) res ipsa loquitur. Tantis itaque virtutum dotibus insignitus (& opinione quidem mea, in hoste laudatissimis) quibus flantem subindè reflantemque fortunam moderatus est: simul ipse dum vixit Reipub. commodus fuit, & principibus (licèt in diversas partes abeuntibus) non infensus. Nam capitalem illum Angliae tyrannum, non modò in Collegium suum pertraxit, verum efferatum illius ingenium ita penitùs demulsit, ut
FINIS.
Prudentiam vide interim & suspice. siquidem initio Collegii coetum Magdalenensem sine scriptâ lege, sine jure certo per multos annos institutum legimus, 1omniaque arbitrio fundatoris (ut olim in Rep. Rom. à Regibus factum narrat Pomponius) gubernabantur. Posteà usu id postulante leges quasdam tulisse nunc has nunc illas, prout opportunum videbatur, novas etiam prioribus adjecisse traditur, atque ita paulatim absolutam Reip. litterariae formam excogitasse. Cujus fontes & capita quisquis viderit, ut aevo interim suo ⟨p. 86⟩nihil detrahat, ita quin plurimam etiam majoribus nostris prudentiam diligentiamque adscribat necesse est. Nam Richardus Foxus, foelicis memoriae praesul quondam Wintoniensis, idemque prudens rerum aestimator, quantum Waynfleti inventis tribuerit, non modo hinc in Alvearium suum derivatis ejusdem decretis satis declaravit, nisi diligentissimos mellificandi artifices duos, tanquam primarias apes, recenti examini praefecisset, alterum Claimundum, Collegii nostri Praesidem, & Morventum vicepraesidem alterum: Sed multo etiam magis tacito quodam cultu, & veneratione tam praeclarae fundatae Sodalitatis, Artium Bacchalaureos, & magistros omnes, ceu sedulas quasdam apiculas, ad Philosophiae utriusque thymum, sacraeque theologiae nectar colligendum huc convolare jussit; quod si per saevitiam pestis, novas sedes 2quaesitum ab Oxonio aliquando abigerentur, tum ad locum aliquem propè Magdalenenses si talis commodè pro eis provideri posset, illos considere voluit. Praeterea 3nè vitio nostro, bonae sanctiones per desuetudinem aliquam abrogentur, (magno, quod necesse est, Collegii cum dispendio & jacturâ) neve certa, ubi opus esset interpretatio desideretur: idcirco Collegium suum, resque & personas, in side & clientelá Praesulum Wintoniensium esse voluit. Te vero, Reverende pater ac domine Tho. Bilsone, locum nunc duodecimum ab ipso occupantem, verum patronum & protectorem praecipuum Collegii nostri 4hactenus experti sumus, indiesque eum te futurum omnes auguramur: quem incredibili studiorum & religionis bono natum esse semper speravimus. Nam quid eruditio, prudentia, pietas, in te uno summae, simul cum eminente dignitate conjunctae efficere possunt, non tam opinione aliqua, quam presenti fide omnes colligimus.
Sed enim inter ipsas munificentiae Gulielmi nostri laudes, quibus apud omnes hominum ordines gratiam sibi conciliavit, absque flagitio pietas dissimulanda non est: quanto nimirum praestabilius videtur esse, divini numinis cultu quam magnificentiae opibus gloriam quaerere. Itaque repositae apud deum salutis suae non immemor, virtutem nullam non magnopere exercebat. Adeò Christianae pietatis studiosus, ut caelestis disciplinae sex consultissimos theologos assidue foueret, quorum oratione & precibus divinam misericordiam sibi conciliaret: Memorque repositae in caelis beatitudinis illius, quam in omnes 1venturam pronunciaverat Servator Christus, quotquot erga indigentes pii benignique extiterant, sic erogandis in pauperum usus opibus suis assiduus fuit, ut Eleemosynarium huic muneri perpetuo inservientem apud se haberet; ratus nimirum quod res est, Deum invocanti nemini subventurum, qui 2invocantem prius pauperem ipse non exaudiverit. Saepius ob eximiam sanctimoniam in penetrale Regium adhibitus, caeteroque Senatu super arduis regni negotiis consilium inituro, Quin abite, (inquit Princeps) ego interim & Cancellarius meus pro salute Reipublicae vota Deo nuncupabimus. Utque futurae immortalitatis meditationi totus posthac incumberet, mausoleum quod mortis nunquam adrepere cessantis ipsum admoneret, condendum curabat. In quo statua supino decubltu insculpta, oculis in caelum contuentibus, 3manibus supplicantium more tensis, & effigiem cordis humani complectentibus, devotissimi vatis exemplum referre videtur: Ad te Jehova animani 4meam attollo, Deus mi, in te consido, ne erubescam, ne exultent inimici mei de ⟨p. 87⟩me, Semperque de eô apud se cogitans, (de quo nemo nimis, perpauci meditantur satis) humanae dico vitae quàm brevis tam in horas omnes incertae, fugâ: quarto calendas Majas Anno salutis instauratae. 1486. quasi illud Ezechiae nuncium divinitùs accepisset: Da praecepta familiae tuae, nam tu brevi moriturus es, ac non vives, Nihil prius habuit quam supremam voluntatis suae sententiam contestari. Ibi vero divinae sanctimoniae sapientiaeque plena omnia, fuisse ipsum Angelorum quasi consortem, coelestisque beatitudinis, etiam dum in terris agebat participem, propè faciunt ut existimem.
Ego (inquit) ad 1vitam futuram, ad quam conditus sum, anhelans, cernensque diem expectationis meae, in hac valle lacrymarum quasi nunc advesperasse, & quod tempus resolutionis paenè jam instat: condo testamentum in hunc modum, &c. Quot verò quantasque donationes in pios usus erogandas defunctus reliquerit, haud facilè fidem adhibuerit, nisi qui ipse in testamento viderit. Nullus fuit in Ecclesiâ Winton. 2vel in Monasteriis suburbanis Monachus aut Monialis, in 〈non-Latin alphabet〉 Sanctae Crucis misellus inops inter religiosos ordo, in urbe parochus aut clericus, in Collegiis Wiccamicis vel suo socius aut scholaris, Denique inter familiares aut domesticos nullus, cui datum aut legatum aliquid non fuerit; ut non mortalem (uti Gilliam Agrigentinum dicit Val. maximus) sed propitiae fortunae benignum esse sinum diceres; quin abeant (igitur) quo digni sunt nugivenduli quidam leves, qui sic redactum ad summam rerum omnium inopiam illum contendunt fuisse, ut Collegii sui praefecturam, studiosissimè ambire non erubuerit: quando non ex egestate aliqua, sed ex opibus manare necesse sit hujusmodi beneficentiam. Et ne tenuitatis pristinae conditionem, aut tam copiosae benignitatis recordationem aliquando ex animo effluere pateretur, hanc beatae virginis symbolam non ipse modo usurpare solebat, verum parmae gentiliciae adscribendam curabat. Qui potens est fecit pro me magna, & sanctum nomen ejus. Servos complures quos dura gentium constitutio dominio alieno contra naturam subjecisset, libertate donabat. Cum interim nullis 3ille famae illecebris, nulloque nominis amplificandi studio delinitus quicquam faciebat: sed ad exaltationem fidei, Christianae Ecclesiae profectum, divini 4cultus augmentationem, tanquam ad scopum omnia referebat. Nam quanta (bone Deus) verborum suavitate aures meas replent, quibus in ipsâ quasi exacti operis peroratione usus est. Nostri Collegii Praesidenti & sociis & aliis omnibus 5commorantibus in eodem, juxta informationem Christi, tanquam ejus discipulis, divinum obsequium commendamus pacisque ac unitatis foedus, ac perfectae vinculum charitatis. Ingens hoc in Deum pietatis studium proximus honoris & reverentiae gradus excipit: cui ille praestando ut nunquàm deesset, Archipraesulum Cantuariensium inaugurationibus praesentem se exhibere solitus est, id quod sedulo fecisse eum scribit Mattheus Parkerus.
Quinimò Thomas Bourchierius 1Antistes Cantuariensis, ubi ex rescripto Pontificis Romani in amplissimum patrum purpuratorum Collegium cooptandus esset, in frequentissima praesulum & nobilium coronâ rubrum galerum Wintoniensis manibus indutum protenus gestabat: id quod utrique perinde fuit honorificum. Saepe convocatis ad 2comitia cleri ordinibus, Archiepiscopo jubente, ipsum praefuisse legimus, iis nimirum inter caetera, quibus ad repellendos Scotos decretum est regi subsidium, quod immunitates & Ecclesiastica jura, legulciorum calumniis convulsa ⟨p. 88⟩& labefactata, regio diplomate restaurasset. Jam comitas, humanitas, affabilitas, 3quanta fuerint, eximiâ quadam in eum patrum plebisque benevolentia satis declaratur. Sed enim inter haec omnia liberalitas & magnificentia explendescebant maxime. Reges ipsos quos ille ereditores habuit, fecit debitores; 4nova scilicet ratione inventa, ut à quibus ipse accepisset omnia, vicissim & illi deberent aliquid. Emanuelem quendam auratae militiae equitem Constantinopolitanum, 5urbeque expugnatâ profugum, non modo benignissime ipse accepit, verum etiam ut acerbam hominis fortunam leniret, viginti nummûm aureorum honorario è fisco Regio donavit. Atque ista quum nemo affirmare potest, non fuisse humani ingenii & perliberalis animi officia, tum demirari satis nequeo projectam Gulielmi Botoneri Wyrcestrii (equestris praesertim ordinis viri) impudentiam: qui quod aureolum M. Cic. de Senectute libellum sermone anglico donasset, eumque sub specie honoris Fundatori consecrasset, ob tam luculentum (si Diis placet) opusculum conqueritur (videte interim elegantiam hominis) se nullum regardum de Episcopo recepisse; & dignus mea 6certe sententia eras cum tuo isto regardo nullam mercedem retulisse, qui venalem nescio quam diligentiam tuam, si emptorem inveniret, prostituisti: & ei praesertim viro praemiolum aliquod extorquere sperasti; qui ultro non rogatus beneficentiam in omnes erogare solitus est. de quo verissime usurpari possunt illa quae olim in gratiam Alexandri Lincolniensis Epis. decantabantur, Qui dare festinans aliis ne danda rogentur, Quae nondum dederat nondum se credit habere.