A26815:1434
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed ne malitiosi exulibus permisti Zelandiam penetrarent, aut hostis ea occasion usus, aliquid in Zelandiae insulas moliretur, Zelandi naves armatas Philippinam miser: & illis Jacobum Walaeum voluerunt esse praefectum, cum speciali mandato ne quisquam è Flandria in Zelandiam nisi ejus consensu transmitteretur; transmitteret autem quingentas familias: sed affluente multitudine, monitis Zelandiae Ordinibus, paucis repudiatis, aliquot millenas transmisit.
Sed ne malitiosi exulibus permisti Zelandiam penetrarent, aut hostis ea occasione usus, aliquid in Zelandiae insulas moliretur, Zelandi naves armatas Philippinam misere: & illis Jacobum Walaeum voluerunt esse praefectum, cum speciali mandato ne quisquam è Flandria in Zelandiam nisi ejus consensu transmitteretur; transmitteret autem quingentas familias: sed affluente multitudine, monitis Zelandiae Ordinibus, paucis repudiatis, aliquot millenas transmisit.
Interea Margareta & Antonius Delphos Batavorum petivere, reducturi bona quae co miserant antea; verum non sine cordolio invenerunt, non parvam eorum partem intervorsam esse, negante amico eam ad manus suas pervenisse, cujus tamen non pauca indicia prostabant: sed perferenda erant damna quae vindicari non poterant. Quare Margareta convasatis iis quae reliqua erant, & in transitu salutata sorore prope Harlemum, Middelburgum cum Antonio rediit.
Ubi Jacobus Walaeus edid erat jam fidelitatis promptitudinisque specimen, & favorem meruerat Zelandiae Praesidis de Rijcke, qui co Gandavi familiariter erat usus: unde Annona, resque bellica publica per Zelandiam, Flandriae Brabantiaeque ora, ejus fidei, ejus dispensationi concreditur. Ingens peregrino favor, nec parvus honor exhibitus, quo magis annitendum illi erat, ut hoc munus initio praesertim pro dignitate, cum cura gereret, tueretur: quare •oluit integrum famulis committere, sed Antonium, jam undecennem, magis quam pro aetate sedatum pudentemque, curarum voluit partem habere. Hic quae pter mercatus erat, in publicum horreum Armamentariumque transferre, quae singulis civitatibus destinaverat, ca comitari, defer, divider; aliarumque penuriam ad patrem referre: ita nulli loco addictus, modo in marry, modo in hibernis militum, modo in aliis civitatibus biennium transegit.