A26815:1447
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ad penitiorem Graecae linguae cognitionem acquirendam praecipue lectioni see Poetarum dedit, qui fingendi libertate & necessitate metri coacti, omne linguae genium melius exprimunt. Prae caeteris illi placuit Homerus, quod omni Dialecto loquatur, gratissime ejus profluat oratio, & lectorem suum faciat prudentiorem. Quo tamen in illam linguam penetraret magis, de singulis Josephum Scaligerum consuluit, maximi animi, stupendae eruditionis virum: cui Walaeus carus extitit, & ejus fuit ingenio delectatus.
Ad penitiorem Graecae linguae cognitionem acquirendam praecipue lectioni se Poetarum dedit, qui fingendi libertate & necessitate metri coacti, omne linguae genium melius exprimunt. Prae caeteris illi placuit Homerus, quod omni Dialecto loquatur, gratissime ejus profluat oratio, & lectorem suum faciat prudentiorem. Quo tamen in illam linguam penetraret magis, de singulis Josephum Scaligerum consuluit, maximi animi, stupendae eruditionis virum: cui Walaeus carus extitit, & ejus fuit ingenio delectatus.
A Graeca ad Hebraeam linguam transivit, manuducente eum Francisco Raphelengio, viro humanissimo; cujus ductu prima linguae rudimenta è Grammatica Martini hausit: sed eo mox d•mortuo, ei Professioni Franciscus Junius ad tempus vacavit: sub quo tantum in Hebraicis profecit, ut Veteris Testamenti libros sine interpret posset intelligere. Rabbinos non adiit, quod existimaret eos qui nimium studii, nimium operae linguis impendunt, raro solere severiores disciplinas caper solid, & in eas profunde penetrare. Animus humanus omnia non tenet: & verbis, rebus minutis, assuetus delectari, in severioribus disciplinis, minutiis & superficially notitia si • potest satisfacere.
A Graeca ad Hebraeam linguam transivit, manuducente eum Francisco Raphelengio, viro humanissimo; cujus ductu prima linguae rudimenta è Grammatica Martini hausit: sed eo mox d•mortuo, ei Professioni Franciscus Junius ad tempus vacavit: sub quo tantum in Hebraicis profecit, ut Veteris Testamenti libros sine interprete posset intelligere. Rabbinos non adiit, quod existimaret eos qui nimium studii, nimium operae linguis impendunt, raro solere severiores disciplinas capere solide, & in eas profunde penetrare. Animus humanus omnia non tenet: & verbis, rebus minutis, assuetus delectari, in severioribus disciplinis, minutiis & superficiali notitia si potest satisfacere.